Arcana Coelestia (Elliott) n. 6285

Previous Number Next Number See English 

6285. `Et crescant ad multitudinem in medio terrae': quod significet extensionem ab intimo, constat a significatione `medii' quod sit intimum, de qua n. 2940, 2973, 6068, 6084, 6103; inde crescentia in multitudinem est extensio; vera enim quae per `multitudinem' significantur, ab intimo ut (c)e centro (t)se circumcirca extendunt; et quo major extensio inde est, et haec quo melius secundum ordinem caelestem, eo perfectior status est; hic status est qui significatur per hoc benedictionis `ut crescant ad multitudinem in medio terrae'.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church