Arcana Coelestia (Elliott) n. 9473

Previous Number Next Number See English 

9473. `Oleum luminari': quod significet bonum internum quod in amore mutuo et in charitate, constat ex significatione `olei' quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638, et ex significatione `luminaris' quod sit amor mutuus et charitas; quod `luminare' sit amor mutuus, est a flamma, per quam significatur ille amor, et quod sit charitas, est a calore et luce inde; calor enim spiritualis est bonum charitatis, et lux spiritualis est verum fidei. Paucis hic dicetur quid bonum internum in amore mutuo, et in 2 charitate: nihil existit a seipso, sed a priore se; ita etiam verum et bonum, id a quo aliud existit, est internum, et quod existit est hujus externum; se habent omnia et singula quae existunt sicut causa et effectus; nullus effectus existere potest absque causa efficiente; causa efficiens est internum effectus, et effectus est illius externum; et se habent sicut conatus et motus, nullus motus existere potest absque conatu, usque adeo ut cessante conatu cesset motus, quare internum motus est conatus, seu vis movens; (m)consimiliter se {1}habent sicut cum conatu vivo qui est voluntas, et cum motu vivo qui est actio; nulla actio existere potest absque voluntate, usque adeo ut cessante voluntate cesset actio, quare internum actionis est voluntas;(n) ex his patet quod in omnibus et singulis erit internum ut existant, et dein ut subsistant, et quod absque interno non sint aliquid. {2}Ita quoque se habet cum bono quod amoris; nisi bonum internum 3 in illo sit, non est bonum; {3}bonum internum in bono fidei est bonum charitatis, quod est bonum spirituale, bonum autem internum in bono charitatis est bonum amoris mutui, quod est bonum caeleste externum; {4}at bonum internum in bono amoris mutui est bonum amoris in Dominum, quod etiam est bonum innocentiae; hoc bonum est bonum caeleste internum; bonum autem internum in bono amoris in Dominum seu in bono innocentiae est ipsum bonum Divinum procedens a {5}Divino Humano Domini, proinde Ipse Dominus; hoc bonum erit in omni bono ut sit bonum; quapropter non datur aliquod bonum nisi internum ejus inde sit; nisi internum ejus inde sit non est bonum, sed malum, {6}est enim ab ipso homine, et quod ab homine procedit est malum; homo enim se spectat in omni bono quod facit, et quoque mundum, ita non Dominum, nec caelum; si Dominus et caelum ab illo cogitantur, sunt ei {7}media inservientia suo honori et suo lucro; {8}proinde sunt bona illa sicut sepulcra dealbata, quae foris apparent pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni immunditie, Matth. xxiii 27, 29. @1 habet$ @2 similiter$ @3 bonum internum in bono fidei est bonum charitatis, internum in bono charitatis bono charitatis [sic], quod est bonum spirituale, est bonum amoris mutui, quod est bonum coeleste$ @4 bonum autem$ @5 Domino$ @6 si internum boni sit ab homine, quod enim$ @7 externa$ @8 consequenter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church