Arcana Coelestia (Elliott) n. 4599

Previous Number Next Number See English 

4599. `Et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder': quod significet interiora illius, constat ex significatione `tendere tentorium' quod sit progressio sancti, hic versus interiora; quod `tentorium' sit sanctum, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 4391; ex significatione `ab ultra turrim' quod sit in {1} interiora, de qua sequitur; et ex significatione `Eder' quod sit quale status, nempe progressionis sancti ad interiora; turris illa ab antiquo significationem istam habuit, sed quia in Verbo non ulterius occurrit, praeter apud Joshuam xv 21, non confirmari, sicut alia nomina {2}, ex parallelis locis potest. Quod `ab ultra turrim' sit ad interiora, est quia illa quae interiora sunt, exprimuntur {3} per excelsa et alta, ita per `montes, colles, turres, tecta domorum', et similia; causa est quia interiora apparent coram mentibus, quae ex naturalibus mundi per sensualia externa trahunt (o)suas ideas, sicut superiora, n. 2148: [2] quod `turres' significent interiora, constare quoque potest ex alii locis in Verbo, ut apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, quam circumdedit et elapidavit, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, v 1, 2;

`vinea' pro Ecclesia spirituali, `vitis nobilis' pro spirituali bono, `aedificavit turrim in medio ejus' pro interioribus veri:

similiter etiam in parabola Domini apud Matthaeum, Homo paterfamilias plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, xxi (x)33; Marc. xii i:

[3] apud Ezechielem, Filii Arvad et {4} exercitus tuus super muris tuis circumcirca, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, scuta sua suspenderunt super muris tuis circumcirca; hi perfecerunt pulchritudinem tuam, xxvii 11;

ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, seu ii qui in illis sunt; `Gammadaei in turribus ejus' pro cognitionibus veri interioris: [4] apud Micham, Regnabit Jehovah super eos in monte Zionis, a nunc et in aeternum, et tu turris gregis, clive filiae Zionis, ad te veniet;

et redibit regnum prius, regnum filiae Hierosolymae, iv 7, 8;

describitur ibi regnum caeleste Domini, ejus intimum per `montem Zionis' quod est amor in Dominum, ejus derivativum per `clivum filiae Zionis' quod {5} est amor mutuus, qui (o)in spirituali sensu charitas erga proximum vocatur, ejus interiora vera boni per `turrim gregis'; quod inde regnum spirituale caelestis, significatur per `regnum filiae Hierosolymae': apud Davidem, Laetabitur mons Zionis; exsultabunt filiae Jehudae, propter judicia tua, circumdate Zionem, et circumcingite eam, numerate turres ejus, Ps. xlviii 12, 13 [A.V. 11, 12];

`turres' ibi pro interioribus veris quae defendunt illa quae amoris et charitatis sunt: apud Lucam, Quicumque non portat crucem suam, et venit post Me, non potest Meus esse discipulus: quis namque cum vult turrim aedificare, nonne prius sedens calculat sumptum, num habeat quae ad perfectionem pertinent?... aut quis rex est pergens ad committendum cum altero rege bellum, nonne sedens prius consultat, num potens sit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit contra illum?... [Sic omnis ex vobis, qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus], xiv 27, 28, 31, 33;

qui internum sensum Verbi non scit, is non aliter opinatur quam quod {6} comparative ibi locutus Dominus, et per `aedificare turrim (c)et facere bellum' non aliud intellectum sit, nesciens quod omnes comparationes in Verbo sint significativae et repraesentativae et quod `aedificare turrim' sit comparare sibi vera interiora, (c)et quod `facere bellum' sit ex illis pugnare; agitur enim ibi de tentationibus quas illi qui ab Ecclesia [sunt] et ibi vocantur Domini discipuli, subeunt; tentationes illae significantur per crucem suam quam portabunt'; et quod nequaquam ex se et suo sed a Domino vincant, significatur per `qui non abnegat omnes suas facultates, non potest esse Meus discipulus'; ita haec cohaerent, at si illa quae de turri et [de] bello memorantur, solum comparative absque interiore sensu intelliguntur, non cohaerent;

inde patet quid lucis (c)a sensu interno habetur. [6] Interiora {7} illorum qui in amore sui et mundi sunt, ita falsa, ex quibus pugnant, et quibus confirmant religiosum suum, (o)in opposito sensu per turres etiam exprimuntur; ut apud Esaiam, Deprimetur altitudo virorum, et exaltabitur Jehovah [solus Ipse in die illo; nam dies Jehovae] Zebaoth super omnem superbum et altum, et super omnem elatum, et humiliabitur, et super omnes cedros Libani altas et elatas, et super omnes quercus Bashanis, et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, ii 11-18;

ubi interiora (o)et exteriora amorum illorum per `cedros, quercus, montes, colles, turrim, (o)et murum', describuntur, falsa interiora per `turrim'; ita quoque interiora per illa quae `alta' sunt; sed cum differentia quod qui in his, nempe malis et falsis sunt, se altos et supra alios credant, sed qui in bonis et veris, se minores et infra alios, Matth. xx 26, 27; Marc. x 44; at usque bona et vera per `alta' describuntur, quia in caelo propius Altissimo, hoc est, Domino, (o)sunt. Praeterea `turres' in Verbo praedicantur de veris, `montes' autem de bonis. @1 ad$ @2 i locorum$ @3 exprimantur 351$ @4 A d et$ @5 qui$ @6 i solum$ @7 i Turres autem in opposito sensu significant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church