Arcana Coelestia (Elliott) n. 4600

Previous Number Next Number See English 

4600. `Et factum in residendo Israel in terra hac': quod significet cum in hoc statu, nempe boni ex vero, constat ex significatione `residere' quod sit vivere, residere enim simile significat ac habitare, sed cum differentia quod `residere' praedicetur de vero, `habitare' autem de bono; quod `habitare' sit esse et vivere, ita status, videatur n. 3384; ex significatione `terrae' quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2571, 2928, 3355, 4447, 4535, hic quoad bonum veri; hujus status in quo nunc Israel, est qui significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church