Arcana Coelestia (Elliott) n. 8610

Previous Number Next Number See English 

8610. `Et posuerunt subter illum, et sedit super illo': quod significet correspondentiam cum vero primo ordinis, constare potest ex eo quod lapis ille suffulciverit Moschen, et per `Moschen' repraesentatur verum in primo ordinis, seu verum Divinum quod immediate a Domino procedit; quando huic vero correspondet verum in ultimo ordinis, tunc illud suffulcitur, nam tunc unum agunt; conjunguntur enim interiora cum exterioribus, et demum cum ultimis per correspondentias; tunc est vero primo robur in ultimo, nam est in hoc et agit per hoc; at si non correspondentia est, disjunctio est; inde non robur vero primo in ultimo. Quid correspondentia, videri potest ab illis quae copiose allata sunt ad finem plurium capitum de correspondentia omnium quae {1}apud hominem cum Maximo Homine. @1 in homine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church