Arcana Coelestia (Elliott) n. 10335

Previous Number Next Number See English 

10335. `Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan': quod significet illos qui in bono et vero fidei apud quos Ecclesia instauranda, constat ex repraesentatione `Aholiabi' quod sint illi qui in bono et vero fidei; quod illi per Aholiabum repraesententur, est quia e tribu Danis erat, et per illam tribum significantur illi qui in bono et vero fidei sunt, videatur n. 3923, 6396. Quod hi duo, nempe Bezaleel e tribu Jehudae, et Aholiabus e tribu Danis, {1}electi sint ad faciendum opera, per quae repraesentarentur Divina caelestia et spiritualia, erat quia per Bezaleelem intelliguntur omnes qui in bono amoris {2}sunt, et per Aholiabum omnes qui in bono et vero fidei, ita per Bezaleelem illi qui in intimis caeli et Ecclesiae, et per Aholiabum illi qui in ultimis eorum sunt; et cum intimi (c)et ultimi nominantur, intelliguntur omnes qui in universo caelo et in universa Ecclesia, {3}de qua re videatur supra n. 10,329, et quod cum primum et ultimum dicuntur, intelligantur {4} omnia, n. 10,044. {5}Tribus Jehudae etiam actualiter erat prima tribuum, et tribus Dan ultima earum; quod tribus Jehudae actualiter esset prima tribuum, constat ex benedictione filiorum ab Israele patre, Gen. xlix, ibi Reuben, Schimeon, et Levi, qui primogeniti {6}, maledicuntur, ac Jehudah benedicitur; videatur de Reubene ibi, vers. 3, 4, de Schimeone et Levi, vers. 5-7, et de Jehudah, vers. 8-12; et quod Dan {7}sit ultima tribuum, videatur n. 1710, (x)3923, 6396; in {8} intimo {9}caelo etiam sunt qui in bono amoris in Dominum, et in ultimo qui in vero fidei ex bono. In vero fidei ex bono dicitur quoniam verum fidei non est verum fidei apud aliquem nisi sit ex bono, nascitur enim verum ex bono; quapropter nisi bonum in vero sit, non est anima in illo, ita non vita; {10} qui in veris fidei {11}sunt ex bono, sunt {12} in ultimis caeli, non autem qui in veris fidei absque bono (d)sunt, hi non in caelo sunt. Quoniam verum fidei ministrat bono amoris, sicut {13}ultimum primo, ideo dicitur de Aholiabo quod Jehovah dederit illum cum Bezaleele, quod est ad serviendum illi; ac de Bezaleele dicitur quod Jehovah impleverit illum spiritu Dei in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, vers. 3. @1 designati$ @2 ita qui in intimis coeli et Ecclesiae sunt, et per Aholiabum omnes qui in bono et vero fidei, ita qui in ultimis coeli et Ecclesiae$ @3 quod per Bezaleelem quia ex tribu Jehudae, intelliguntur illi qui in bono amoris sunt, ita qui in intimo coeli et Ecclesiae, et per Aholiabum quia ex tribu Dani, intelliguntur illi qui in vero fidei, ita qui in ultimo coeli et Ecclesiae, consequenter omnes, videatur etiam supra n. 10,329$ @4 i omnes seu$ @5 et quoque tribus Jehudae$ @6 i fuerunt$ @7 fuerit$ @8 i primo seu$ @9 coeli$ @10 i tales$ @11 habent vitam$ @12 i qui$ @13 ultima$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church