Arcana Coelestia (Elliott) n. 2018

Previous Number Next Number See English 

2018. `Erigam foedus Meum inter Me et inter te': quod significet unionem, constat a significatione `foederis' quod sit unio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038, de qua unione in {1} hoc capite et prius passim actum est, et ostensum quod Jehovah Qui hic loquitur, fuerit in Ipso, quia unus cum Ipso a prima conceptione et nativitate, nam conceptus fuit {2} a Jehovah, et inde Internum Ipsius fuit Jehovah; et hoc per simile apud hominem illustratum (o)n. 1999, quod nempe anima ejus unum sit cum corpore, seu internum ejus cum externo, tametsi inter se distincta sunt; et quandoque ita distincta ut unum pugnet cum altero, ut fieri solet in tentationibus in quibus internum increpat externum et malum quod in externo, rejicere vult {3}, et usque conjuncta aut unum sunt, quia tam anima quam corpus est ejusdem hominis: sit pro exemplo qui aliter cogitat quam vultu ostendit, ore loquitur, et gestu facit; est tunc interius quod dissentit cum externo, sed usque unum sunt, nam cogitatio aeque hominis est ac externum vultus, oris [et] gestus; at unio est, quando haec, seu vultus, loquela oris et gestus, cum cogitatione consentiunt: haec ad illustrationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church