Heavenly Doctrine (Tafel) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Internum et externum, de quibus actum est, est internum et externum spiritus hominis; corpus ejus est modo externum superadditum, intra quod illa existunt: corpus enim nihil ex se agit, sed ex suo spiritu qui in illo. Sciendum est quod spiritus hominis post solutionem a corpore aeque cogitet et velit, ac loquatur et faciat; cogitare et velle est ejus internum, ac loqui et facere est ejus externum. (De quo videatur in opere De Caelo (et Inferno), n. 234-245, 265-275, 432-444, 453-484.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church