Arcana Coelestia (Elliott) n. 444

Previous Number Next Number See English 

444. Locutus cum quodam qui dum vixit in mundo, credidit spiritum non esse extensum, ex quo principio nec ullam vocem admittere voluit qua involveret extensum; quaesivi quid nunc sentiat de se, qui est anima aut spiritus, quod visum habeat, quod auditum quod olfactum, quod tactum exquisitum quod cupiditates, quod cogitationem, usque adeo ut se putet prorsus quasi in corpore: tenebatur in idea in qua fuit cum ita cogitavit in mundo; tunc dixit quod spiritus sit cogitatio; sed ei respondere dabatur, sicut vixisset in mundo, anne sciat quod visus corporeus non possit existere absque organo visus seu oculo; quomodo visus internus seu cogitatio; annon ei substantia organica, e qua: tunc agnovit quod in vita corporis phantasia ea laboraverit, quod putaverit spiritum modo esse cogitationem absque omni organico seu extenso: addebatur si anima seu spiritus cogitatio modo esset, quod non homini opus tanto cerebro, cum totum cerebrum sit organicum sensuum interiorum; si hoc non foret potuisset cranium esse excavatum, et cogitatio usque inibi agere spiritum; ex solo hoc, tum ex operatione animae in musculos, usque ut motus tanti existant, constare ei potuerat quod spiritus sit organicus seu substantia organica; quare fassus errorem suum et miratus quod tam fatuus fuerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church