Arcana Coelestia (Elliott) n. 5620

Previous Number Next Number See English 

5620. `Parum resinae et parum mellis': quod significet {1}vera boni naturalis exterioris, et jucundum ejus, constat ex significatione `resinae' quod sit verum boni, seu verum ex bono, de qua n. 4748; causa quod resina id significet, est quia inter unguentosa est et quoque inter aromatica; quae aromatica sunt, illa significant talia quae sunt veri ex bono, et magis cum etiam unguentosa sunt et inde aliquid ex oleo trahunt, nam `oleum' significat bonum, n. 886, 3728, 4582: resina illa quod aromatica fuerit, videatur Gen. xxxvii 25, ac ideo quoque eadem vox in lingua originali balsamum significat; {2}quod illa unguentosa seu crasse oleosa, constat; inde nunc est quod per `resinam' significetur verum boni quod in naturali, hic in exteriore {3}quia primo loco ponitur, et adjungitur melli, quod est jucundum ibi. Quod Mel sit jucundum, est quia est dulce, et omne dulce in naturali mundo correspondet jucundo {3}et amoeno in spirituali; quod dicatur jucundum ejus, nempe veri ex bono in naturali exteriore, est quia omne verum, et magis verum boni, suum jucundum {5}habet, sed jucundum ex affectione eorum, et inde usu. [2] Quod `mel' sit jucundum, constare potest etiam ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam, Virgo concipiet et pariet filium; et vocabit nomen Ejus Immanuel (Deus nobiscum), butyrum et mel comedet, ad sciendum Ipsum reprobare malum, et eligere bonum, vii 14,15;

ibi de Domino; `butyrum' pro caelesti, {6}`mel' pro eo quod ex caelesti:[3]apud eundem, Erit, {7}prae multitudine faciendi lac, comedet butyrum; et butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22;

ibi de regno Domini; `lac' pro bono spirituali, `butyrum' pro bono caelesti, et `mel' quod ex illis, ita pro felici, amoeno, jucundo: [4] apud Ezechielem, Sic ornata es auro et argento; et vestes tuae byssus et sericum, et acupictum; similam et mel et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde admodum; et prosperata es usque ad regnum:... simila, oleo et melle cibavi te; tu autem dedisti illud coram illis in odorem quietationis, xvi 13, 19;

ibi de Hierosolyma, per quam intelligitur Ecclesia spiritualis, describitur qualis fuit apud antiquos, et dein qualis facta est; quod `ornata fuerit auro et argento' est quod {8}bono et vero caelesti et spirituali; `vestes ejus byssus, sericum et acupictum' pro veris in rationali et {9}utroque naturali; `simila' pro spirituali, `mel' pro ejus {10}amoeno, et `oleum' pro ejus bono; quod per singula illa significentur talia quae sunt caeli, cuivis potest constare: [5] apud eundem, Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis {11}minnith et pannag, et melle, et oleo, et balsamo, xxvii 17;

ibi de Tyro, per quam {12}significatur Ecclesia spiritualis, qualis in initio {13}fuit, et qualis postea facta, sed quoad cognitiones boni et veri, n. 1201; `mel' etiam ibi pro amoeno et jucundo ex affectionibus sciendi et discendi bona et vera caelestia et spiritualia: [6]apud Mosen, Equitare {14}facit eum super excelsa terrae, et cibat proventu agrorum, sugere facit eum mel e rupe, et oleum ex saxo petrae, Deut. xxxii 13;

etiam ibi de Ecclesia Antiqua spirituali; `sugere mel e rupe' pro jucundum {15}ex veris scientificis: [7](m)apud Davidem, Cibo eos ex adipe tritici, et e petra melle saturo eos, Ps. lxxxi 17;

{16}`e petra melle saturare' pro ex veris fidei jucundo. (m) {17}In Deuteronomio, [8] Jehovah deducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium, et abyssorum, exeuntium e valle, et e monte, terram tritici et hordei, et vitis, et ficus, et malogranati, terram olivae olei et mellis, {18} viii 7, 8;

de terra Canaane, in sensu interno de regno Domini in caelis; `terra olivae olei et mellis' pro bono spirituali et {19}ejus amoeno; inde etiam terra Canaan vocatur `terra fluens lacte et melle', Num. xiii (x)27, xiv 7,8, Deut. xxvi 9, 15, xxvii 3, Jer. xi 5, (x)xxxii 22, Ezech. xx 6; per terram {20}Canaan ibi in sensu interno intelligitur, ut dictum, regnum Domini, `fluens lacte' pro abundantia caelestium spiritualium, et `melle' pro abundantia felicitatum et jucunditatum inde(s): apud Davidem, [10] Judicia Jehovae veritas, justa sunt simul, desiderabilia prae auro, et prae obryzo multo, et dulcia prae melle, et stillatione favorum, Ps. xix 11 (A.V. 91 10);

`Judicia Jehovae' pro vero Divino, `dulcia prae melle et stillatione -avorum' pro jucundis ex bono et amoenis ex vero: apud eundem, Dulcia sunt palato meo verba Tua, prae melle ori meo, Ps. xix103;

similiter. [11] {21} Manna quae erat {22}pro pane Jacobi posteris in deserto, ita describitur apud Mosen, Man erat sicut semen coriandri, album, et gustus ejus sicut placentae melle subactae, Exod. xvi 31;

`Man' quia significabat verum Divinum quod a Domino per caelum descendit, proinde Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum, ut Ipse docet Joh. vi 51, 58, est enim Divinum Humanum Domini ex quo omne verum Divinum, immo de quo omne verum Divinum; et quia ita, describitur manna quoad jucundum et amoenum per gustum {23}, qui esset `sicut placentae melle subactae'; quod `gustus' sit jucundum boni et amoenum veri, videatur n. 3502. Johannes Baptista quia repraesentabat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum in terra, pariter ac Elias, n. 2762, 5247 fin., {24}ideo is fuit `Elias, qui ante Dominum venturus', Mal. iii 23 (A.V. iv 5), Matth. xvii 10-12, Marc. ix 11-13, Luc. i 17, {25}quare indumenta illius et alimenta erant significativa, de quibus apud Matthaeum, Johannes habebat indumentum suum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circa lumbum suum, alimentum ejus erant locustae et mel agreste, iii 4, Marc. i 6;

`indumentum ex pilis cameli' significabat Verbum qualis `est' ejus sensus litteralis quoad verum, qui sensus est indumentum pro sensu interno, quod nempe naturalis, significatur enim naturale per `pilos', tum per `camelos'; et alimentum quod `locustae et mel agreste' significabat Verbum qualis {26}est ejus sensus litteralis quoad bonum; [13] ejus jucundum significatur per `mel agreste'. Etiam jucundum veri Divini quoad sensum externum describitur per `mel' apud Ezechielem, Dixit ad me, Fili hominis, ventrem tuum ciba, et viscera tua imple volumine hoc, quod Ego dans tibi: cumque comedi, fuit in ore meo sicut mel quoad dulcedinem, iii 3:

et apud Johannem, Angelus dixit mihi, Accipe libellum et devora illum, amarum quidem reddet ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel: accepi itaque libellum e manu angeli, et devoravi, qui erat in ore meo sicut mel dulcis, sed cum comedissem illum, amarus redditus est venter meus: tunc dixit mihi, Oportet te rursus prophetare super populos et gentes, et linguas, et reges multos, Apoc. x 9-11;

`volumen' apud Ezechielem, et `libellus' apud Johannem, pro vero Divino; hoc quod in externa forma appareat jucundum, significatur per quod sapor esset dulcis sicut mellis, verum enim Divinum, sicut Verbum, in externa forma seu in sensu litterali est jucundum, quia ad favorem cujusvis per interpretationes (t)se explicari patitur; non autem sensus internus, qui ideo significatur per saporem amarum, (m) {27}hic enim sensus detegit interiora hominis; quod sensus {28}externus sit jucundus, est causa {29}quae dicta, quod quae ibi ad favorem explicari {30}queant, sunt ibi modo communia vera, et communia {31}sunt talia, antequam qualificata sunt {32}per particularia, et haec per singularia; tum jucundus est, quia {33}est naturalis, et spirituale {34}se recondit intus; jucundus etiam erit, ut homo recipiat, hoc est, ut introducatur et {35}non in primo limine {36}deterreatur.(n) Favus apiarius et piscis assus quos comedit Dominus post resurrectionem apud discipulos, etiam Verbi sensum externum significabant, `piscis' quoad ejus verum et `favus apiarius' quoad ejus amoenum, de quibus ita apud Lucam, Jesus dixit, Habetisne aliquid edulii hic? illi dederunt Ipsi piscis assi partem, et de favo apiario, quae accipiens coram illis comedit, xxiv 41-43;

et quia illa significantur, ideo Dominus ad illos dicit, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quod oporteret impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis, de Me, ibid. vers. 44;

apparet sicut talia non significarentur, quia quod haberent piscis assi partem et favum apiarium videtur sicut ex fortuito, at usque fuerat ex proviso, non solum hoc, sed etiam {37}reliqua quoad omnium minima quae in Verbo; (m)quia {38}talia significabantur, ideo loquebatur Dominus de Verbo, quod in illo scripta sint de Ipso;(n) at quae de Domino scripta sunt in Verbo Veteris Testamenti in sensu litterae, pauca sunt, sed quae in sensu interno, sunt omnia, inde enim sanctum Verbi est; haec intelliguntur per quod `oporteret impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis de {39}Ipso. Ex his nunc constare potest quod per `mel' significetur jucundum quod ex bono et vero seu ex eorum affectione, et quod in specie significetur jucundum externum, ita exterioris naturalis; hoc jucundum quia tale est ut (c)e mundo per sensualia sit, et sic in se plura ex amore mundi contineat, idcirco vetitum erat ut mel adhiberetur in minhis, de quo ita in Levitico, Omnis minha, quam adferetis Jehovae, non conficietur fermentata; ullum enim fermentum, aut ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, ii 11;

`mel' pro jucundo externo tali quod, quia in se ex amore mundi {40}continet, etiam fermenti instar erat, quapropter prohibebatur; quid fermentum seu fermentatum, videatur n. 2342. @1 verum@ @2 et quod$ @3 et ex significatione mellis, quod sit jucundum ejus, constat ex significatione mellis, quod sit jucundum; quod mel id significet$ @4 seu$ @5 habeat A, habent I$ @6 et mel id$ @7 pro$ @8 bono caelesti et vero spirituali$ @9 i in$ @10 jucundo$ @11 see note to n. 3941$ @12 i etiam$ @13 fuerat$ @14 facis A I $ @15 i boni$ @16 similiter$ @17 Apud Mosen$ @18 i Deut$ @19 inde$ @20 ibi etiam$ @21 Man$ @22 cibus$ @23 i ejus$ @24 i et$ @25 ideo quoque$ @26 after literalis$ @27 nam hic $ @28 internus I $ @29 ut dictum$ @30 potest here, d in error$ @31 i enim$ @32 a singularibus$ @33 mere$ @34 i ibi$ @35 nec$ @36 absterreatur$ @37 i omnia$ @38 Verbum significabatur$ @39 Me$ @40 continebat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church