Arcana Coelestia (Elliott) n. 10044

Previous Number Next Number See English 

10044. `Super caput arietis': quod significet cum toto, constat ex significatione `capitis' quod sit totus homo, ita totum, de qua n. 10,011; quod `caput' sit totum, est causa quia est supremum, (c)et inibi est intimum hominis; et a supremo procedunt omnia quae infra, sicut etiam (c)ab intimo procedunt omnia quae extra, nam haec (o)et illa sunt inde; {1} intimum apud hominem est ejus voluntas et intellectus; haec in principiis sunt in capite; quae inde procedunt sunt actus, qui {2} interiorum effectus sunt in corpore; quapropter cum dicitur voluntas et intellectus, intelligitur totus homo, nam inde homo est homo; actus corporis etiam {3} omne suum habent ex voluntate; inde est quod {4} homo non ex actibus corporis seu operibus spectetur, sed ex voluntate in illis; quia ita est, {5} per animam in Verbo intelligitur {6} totus homo, et quod homo dicatur anima, ut Lev. iv 27, v 1, 4, 17, 21 [A. V. v 1, 4, 17, vi 2], xvii 10, 15, et alibi. [2] Sunt duo quae significant totum, nempe supremum et infimum; quod etiam infimum seu ultimum, est quia in ultima desinunt omnia interiora, usque a primo seu supremo, ac ibi simul sunt, videatur n. 9828, 9836; inde est quod supremum per ultimum contineat omnia interiora, quae sunt intermedia, in nexu et in forma, utque ad unum finem spectent, (o)n. (x)9828. Quod {7} ultimum etiam (x) significet totum, constat a pluribus in Verbo, sicut quod totus homo dicatur `caro,' ut Gen. vi (x)12; Num. xvi 22, xxvii 16; Esai. xl 5; Sach. ii 17 [A.V. 13]; et alibi. [3] Quia ultima {8} etiam significant omnia seu totum, ideo crinis, pilus, barba, quae sunt ultima quae excrescunt apud hominem, sumuntur pro illis, etiam pedes, immo {9} eorum et manuum digiti: quod crinis, pilus, barba, constat apud Esaiam, In illo die detondebit Dominus novacula per regem Aschuris caput, pilos pedum etiamque barbam, vii 20;

`rex Aschuris' est ratiocinatio, qualis (c)illorum qui (o)per illam destruunt Divina, n. 1186, `detondere caput, pilos pedum, et barbam' est auferre ultima, nam his ablatis diffluunt interiora, ac pereunt, ideo {10} quoque sacerdoti vetitum fuit radere caput, Lev. xxi 10, ut et Naziraeo, cujus coma dicebatur Naziraeatus Dei, Num. vi, n. 6437, 9407 fin., ac intelligitur per verticem Naziraei fratrum, Gen. xlix 25, 26; Deut. xxxiii 16; inde quoque dicitur quod pili capitis omnes numerati sint, Matth. x 30, per quod {11} significatur quod omnia et singula in homine, tum {12} quod capillus e capite non peribit, Luc. xxi 18. [4] Quod etiam `pedes' ac eorum et manuum digiti significent omnia, ac ita totum, constat apud Johannem, Dixit Petrus, Domine, non lavabis pedes meos tantum, sed etiam manus et caput; dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, (x)xiii9, 10;

`pedes' sunt naturale, quod ultimum, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406: et in sequentibus hujus capitis, De {13} sanguine arietis {14} dabis super auriculam auris Aharonis, et sit per pollicem manus dextrae, et super pollicem pedis dextri, vers 20;

quod est super omnia et singula, quae significantur per `aurem,' `manum,' et `pedem.' [5] Quia supremum et infimum, seu quod idem, primum et ultimum, aeque significant omnia et singula, seu totum cum partibus, ideo describitur Omnipotentia et Omniscientia Domini, per quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega, Apoc. i 8, xxi 6, xxii 13; Esai. xli 4. [6] Quod omnia contineantur in nexu ac stent una a primo seu supremo per ultima seu infima, ita describitur apud Esaiam, Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum; convocans Ego ea, stant una, xlviii 12, 13;

`manus' et `dextra' Jehovae seu Domini est omnipotentia, `terra quam fundavit' est ultimum, {15} `caelum quod extendit' est (o)quod est inter primum et ultimum, `convocare ea ut stent una' (x)est continere interiora omnia per ultimum in nexu, et in forma, ut ad unum finem spectent; unus finis quem spectent est qui est Primus et Novissimus; {15} quod ille sit Dominus, constat apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Rex Israelis et Redemptor ejus, Ego Primus et Ego novissimus, xliv 6;

(o)`Rex Israelis' est Dominus, Joh. xviii 37; quod `Redemptor,' patet: et in Apocalypsi {16}, Haec dicit Primus et Novissimus, Qui fuit mortuus et revixit, {17} ii 8. [7] (s)Quod primum contineat omnia in nexu per ultimum, constare potest ex Verbo et ex homine: Verbum in ultimis est sensus litterae ejus, et Verbum in primo est Dominus, et Verbum in interioribus est sensus internus ejus, qui in caelis percipitur et facit ut illi qui ibi spectent ad unum finem, qui est Dominus; de hoc arcano videatur n. 9360, 9824. [8] Quod ad hominem, homo in ultimis {18} est Ecclesia in terris; homo in primo est Dominus, homo in interioribus est caelum, nam Ecclesia et caelum {19} coram Domino est sicut unus homo, ideo caelum {20} vocatur Maximus Homo, de quo {21} ad finem plurium capitum actum est, videantur citata n. 10,030 fin., continuus nexus et secundum nexum influxus est omnium a Domino per caelos ad Ecclesiam in terris; (m)per caelos intelliguntur angeli qui ibi, {22} per Ecclesiam homines qui sunt veri homines Ecclesiae, et per hominem in primo Dominus quoad Divinum Humanum Ipsius;(n) quod a primo per ultimum {23} omnia contineantur in nexu et stent una, intelligitur {24} per Domini Verba supra allata, apud Esaiam, Ego Primus et Ego Novissimus, etiam manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmavit caelum, convocans Ego ea, stant una, xlviii 12, 13;

quod per `terram' in Verbo intelligatur Ecclesia, etiam multis ostensum est, videantur citata n. 9325. [9] Idea hujus rei haberi potest ex ultimo ac intimo apud hominem, ultimum ejus est cutis, intimum est cor, intermedia seu interiora sunt viscera; a corde usque ad cutem trans viscera est continuus nexus per vasa sanguinea, haec enim procedunt ex corde, et terminantur in cute; quod cutis sit ultimum continens interiora in nexu, patet, nam ablata cute diffluunt interiora. [10] Ex his videri potest unde est quod sicut supremum seu intimum significet omnia et singula, ita quoque {25} infimum seu ultimum. Ex his etiam patet arcanum cur Dominus etiam quoad ultima glorificavit Humanum Suum; ultima vocantur `ossa et caro,' quare Dominus dixit discipulis (o)Suis, qui putabant se spiritum videre, Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ego (x)sim, palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habentem, Luc. xxiv 37, 39;

quod ipsum Divinum fuerit Primum in Ipso, notum est, nam conceptus erat a Jehovah, et quod concipitur a patre, hoc primum hominis est; quod (o)Dominus etiam ultima Humani Sui glorificaverit, ex verbis Ipsius ibi patet, et quoque ex eo quod nihil de {26} Humano Suo reliquerit in sepulcro. Quod interiora desinant et quiescant in ultimis ac ibi simul sint, et quod ultima contineant interiora in nexu, etiam in rebus spiritualibus, videatur n. 9216, 9828; quod ideo in ultimis sit robur et potentia, n. 9836, et quod ideo sanctitas in ultimis {27}, n. 9824, et quod in ultimis revelata et responsa, n. 9905. @1 i et quia etiam intimum est, dicuntur illa quae procedunt externa respective;$ @2 haec$ @3 inde sunt et$ @4 d inde i quapropter$ @5 inde etiam est, quod$ @6 intelligatur$ @7 i infimum seu$ @8 i et infima$ @9 ac$ @10 ita quoque omnia interiora, nam haec ab illis pendent, diffluunt illis ablatis; inde$ @11 et$ @12 et quoque$ @13 Accipies ex$ @14 i et$ @15 i et$ @16 apud Johannem$ @17 i Apoc.$ @18 ultimo$ @19 coelum (d)et Ecclesia$ @20 quod ideo$ @21 multum$ @22 i et$ @23 et ultimo$ @24 significatur$ @25 etiam$ @26 ex$ @27 ultima sancta dicta fuerint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church