Arcana Coelestia (Elliott) n. 9824

Previous Number Next Number See English 

9824. `Et ephodum': quod significet Divinum Verum ibi in forma externa in quod desinunt interiora, constat ex significatione `ephodi' quod sit Divinum Verum in forma externa; quod id per `ephodum' significetur, est quia per vestes sanctitatis Aharonis repraesentabantur Divina Vera in regno spirituali in suo ordine, videatur supra n. (x)9822, et ephodum erat {1}extremum trium vestium, nam vestes {2}sanctitatis Aharonis {3}erant ephodum, pallium, et tunica tesselata; quod {1}extremum est, id non modo continet interiora, sed etiam interiora in illud desinunt; ita se habet in corpore humano, proinde etiam in caelis, quibus illa quae humani corporis sunt correspondent; similiter cum veris et bonis, nam haec et illa faciunt caelos. Quia ephodum repraesentabat maxime externum regni spiritualis 2 Domini, ideo erat id prae reliquis vestibus sanctum, et in eo pectorale, in quo Urim et Thumim, per quae responsa a Divino data sunt; quod maxime externum sit prae internis sanctum, est quia externum continet omnia interiora in suo ordine, inque forma et in nexu, usque adeo ut si removeretur externum, dissiparentur interna, {4}ibi enim interna non modo desinunt, sed etiam ibi simul sunt; quod ita sit, scire possunt illi qui sciunt quomodo se habet cum successivis et cum simultaneis, quod nempe successiva, quae procedunt et consequuntur in suo ordine, usque etiam in ultimis se simul sistant; sint pro exemplo finis, causa, et effectus: finis est primum in ordine, causa est secundum, et effectus est ultimum; ita quoque successive progrediuntur, at usque in effectu, {5}qui ultimum est, sistitur causa simul, ac finis in causa; inde est effectus complementum, in quo {6}interiora seu priora etiam collata sunt et hospitantur. 3 Similiter se habet cum velle, cogitare, et facere apud hominem; velle est primum, cogitare est alterum, et facere est ultimum, quod etiam est effectus, in quo priora seu interiora simul existunt, nam quantum facere in se continet id quod homo cogitat, et quod vult, tantum {7}in forma et in nexu continentur interiora; inde est quod {8}in Verbo dicatur quod homo judicandus sit secundum facta sua seu secundum opera, quod significat quod judicandus secundum cogitare et velle suum, nam haec in factis sunt sicut anima in suo corpore. Quia nunc interiora in ultimo (t)se simul sistunt, ideo, ut dictum est, ultimum, si perfectus ordo {9}, pro sancto habetur prae interioribus {10}, est enim ibi sanctitas interiorum completa. 4 (s)Quia in ultimis interiora simul sunt, sicut, ut dictum,in factis seu operibus cogitare et velle hominis, seu in spiritualibus, fides et amor {11}ejus, ideo Johannes prae reliquis discipulis amatus fuit a Domino et jacuit ad pectus Ipsius, Joh. xiii 23, xxi 20, 22; ex causa quia ille discipulus repraesentabat opera charitatis, videatur Praefatio ad Gen. xviii et ad xxii, tum n. 3934; inde quoque patet cur externum seu ultimum, quod in perfecto ordine est, sanctum sit prae internis singillatim spectatis; est enim Dominus, cum in ultimo, simul in omnibus, et cum in illo est, interiora continentur in suo ordine, nexu, et forma, inque auspicio et ductu ad beneplacitum; hoc arcanum est quod intellectum est n. 9360, quod videatur. 5 Haec nunc causa est quod ephodum, quia repraesentativum ultimi {12}regni spiritualis Domini erat, sanctius habitum fuerit quam reliquae vestes {13}sacerdotii; quapropter ephodum principalis amictus sacerdotalis fuit, {14}et factum erat ex filis auri in medio hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti, Exod. xxxix 3, at reliquis sacerdotibus erant ephoda ex lino, 1 Sam. ii 18, xxii 18; {15}et ideo ephodum sumebatur pro omni amictu sacerdotis, et dicebatur portare ephodum, quo significabatur quod esset sacerdos, 1 Sam. ii 28, xiv 3; ideo etiam pectorale alligatum ephodo fuit, et per Urim et Thumim ibi responsa dabantur, ex causa quia is amictus repraesentativum ultimi in regno spirituali Domini {16}erat, et responsa Divina sistuntur in ultimis, transeunt enim per omnia interiora successive, ac ibi dictantur, quia ibi desinunt; quod responsa darentur cum induti ephodo, constat ex 1 Sam. xxiii 6-13 et xxx 7, 8; et quoque apud Hoscheam, Dies multos sedebant filii Israelis, non rex et non princeps, et non sacrificium et non statua, et non ephodum et (x)teraphim, (x)iii 4;

`teraphim' significant responsa Divina, nam per illa {17}olim dabantur, Sach. x 2. {18}Ephodum etiam in lingua originali dicitur a concludere omnia interiora, ut patet a vocis illius significatione, Exod. xxix 5 et Lev. viii 7. @1 externum$ @2 Sacerdotii IT$ @3 erat$ @4 tum quia interiora omnia ibi$ @5 quod$ @6 priora seu interiora$ @7 est humanum ejus ibi$ @8 After dicatur$ @9 i est$ @10 i seorsum spectatis$ @11 Before fides$ @12 in Regni spiritualis I, in Regno spirituali T$ @13 Aharonis$ @14 ephodum Summi sacerdotis$ @15 et ideo dicebatur portare ephodum, pro indui sicut sacerdos, 1 Sam. ii 28; Cap xiv 3; ephodum etiam in Lingua originali dicitur a concludere omnia interiora, ut patet vocis ejus significatione, Exod. xxix 5 et Levit. viii 7; patet quod pectorale ibi esset, et per urim et thumim ibi responsa darentur, erat quoque$ @16 esset$ @17 dabantur olim responsa$ @18 oA, but see note 1$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church