Arcana Coelestia (Elliott) n. 9823

Previous Number Next Number See English 

9823. `Pectorale': quod significet Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione `pectoralis' quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono, hic in ultimis progressive ab intimis in caelis, nam ephodum, {1}super quo erat id pectorale, repraesentabat ultima regni spiritualis, proinde ultima caeli; quod `pectorale' id significet, est quia alligatum erat super pectore ubi cor, ac impletum lapidibus pretiosis, et cor correspondet bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum a Domino, et duodecim lapides pretiosi correspondent Divinis Veris inde; {2}inde per `pectorale' in supremo sensu significatur Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini; quod cor correspondeat bono caelesti, seu bono amoris {3}in Dominum a Domino, videatur n. 170, 172, 176, 3635, 3883-3896, 7542, 9050, 9300, 9494, et quod duodecim lapides pretiosi correspondeant Divinis Veris quae ex Divino Bono, videbitur in sequentibus hujus capitis ubi pectorale hoc ample describitur, et vocatur pectorale judicii, ac Urim et Thumim, ex duodecim lapidibus pretiosis quibus impletum. Quod id alligatum fuerit super pectore ubi cor, constat ex descriptione ejus infra, ubi id aperte dicitur his verbis, Portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo, vers. 29:

et adhuc, Erunt super corde Aharonis in intrando illo coram Jehovah, et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde 5110 coram Jehovah jugiter, vers. 30:

quod judicium etiam sit Divinum Verum procedens (c)a Divino Bono Domini, videbitur in sequentibus. @1 in$ @2 ita$ @3 a Domino et in Dominum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church