Arcana Coelestia (Elliott) n. 9822

Previous Number Next Number See English 

9822. `Et hae vestes quas facient': quod significet Divina Vera in regno spirituali, {1}quo ordine, constat ex significatione `vestium Aharonis' quod sint regnum spirituale adjunctum regno caelesti, de qua supra n. 9814; quod sint Divina Vera ibi, est quia `vestes' significant vera, videatur n. 5954, 9212, 9216, et id regnum dicitur regnum spirituale ex Divinis Veris ibi; sunt enim duo regna in quae caelum est distinctum, regnum caeleste et regnum spirituale; in regno caelesti regnat bonum, et in regno spirituali verum, utrumque a Domino; et quia vestes Aharonis id regnum repraesentabant, et vestes illae erant ephodum, pallium, et tunica, ideo per illas Divina Vera ibi in suo ordine significantur. @1 in suo IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church