Arcana Coelestia (Elliott) n. 1953

Previous Number Next Number See English 

1953. `Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se': quod significet statum Interioris Hominis Domini cum illa (x)cogitavit, constat ex illis quae antecedunt et quae sequuntur, tum a significatione `nominis' quod sit nosse qualis est, de qua prius n. 144, 145, 1754: describitur hic status, qualis fuit, seu in quo fuit Dominus, cum ita cogitavit de rationali; rationale non potuit hoc cogitare, sed Interior seu superior Homo, de quo prius n. 1926; nusquam enim potest rationale cogitare de se, quale est, nam semet nemo potest intueri, sed erit interius seu superius quod de illo cogitat, quia illud intueri potest; sicut pro exemplo, auris non potest scire, minus percipere loquelam quam haurit, sed est interior auditio; auris modo discernit sonos articulatos seu voces, interior auditio est quae capit, et dein interior visus seu intuitio quae percipit, inde per auditionem apperceptio sensus loquelae; similiter se habet in visualibus; primae ideae quae ab objectis visus excipiuntur, sunt materiales, sicut etiam vocantur, at interior adhuc visus est qui intuetur illa, et sic cogitat; ita se habet cum rationali hominis; rationale nusquam potest se intueri, minus explorare quale est, sed erit interius quoddam quod hoc facit; quare dum homo hoc potest facere, nempe percipere quod falsum in suo rationali, et aliquod verum quod elucet, et magis si aliquod pugnans et vincens, scire potest quod sit ex influxu Domini per internum hominem. Interior Homo Domini, de quo (o)supra 1926, et qui hic (o)intelligitur, erat ille qui conjunctus fuit Interno qui Jehovah, ita longe supra rationale illud; ex illo ut in caelesti luce, videbat et percipiebat quale rationale futurum, si in solo vero esset, non bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church