Arcana Coelestia (Elliott) n. 1954

Previous Number Next Number See English 

1954. `Tu Deus videns me': quod significet influxum, constat ex illis quae nunc dicta sunt: intuitio a superiore in inferiorem, se quod idem, ab interiore in exteriorem, appellatur influxus, nam fit per influxum; sicut visus interior apud hominem, nisi is continue influeret in visum ejus externum seu oculi, nusquam hic capere posset discernere ullum objectum, nam visus interior est qui per oculum capit illa quae oculus {1} videt, nusquam oculus tametsi ita apparet: ex iis quoque constare potest quantum homo in fallaciis sensuum est qui credit quod oculus videat, cum tamen est visus ejus spiritus, qui est visus interior, qui per oculum videt; [2] spiritus qui apud me, tam bene viderunt per oculos meos illa quae in mundo, ac ego, de quo n. 1880, at illorum quidam qui in fallaciis sensuum adhuc erant, putarunt {2} quod per suos oculos vidissent; sed ostensum illis quod non ita esset, clausis enim oculis, nihil in mundo hoc atmosphaerico viderunt; ita quoque se habet cum homine, ejus spiritus est qui videt, non oculus sed per oculum; idem etiam constare potest a somniis, in quibus quandoque homo videt sicut in die; sed usque similiter se habet cum visu hoc interiore seu spiritus, hic non videt ex se, sed ex adhuc interiore se rationalis ejus, immo nec hic videt a se, sed est adhuc interior qui est interni hominis, de quo n. 1940; sed usque non [est] hic, sed est Domini per internum hominem qui Solus videt, quia Solus vivit et dat homini ut videat, utque ei appareat sicut ex se videret: ita se habet cum influxu. @1 A is indistinct but might be oculo.$ @2 i etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church