5168. `Quemadmodum interpretatus illis Josephus': quod significet praedictionem a caelesti in naturali, constat ex significatione `interpretari' quod sit dicere quid in se habeat seu quid insit, tum quid contingeret, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, ita praedicere; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106. Quomodo cum his se habeat, quod nempe sensualia partis intellectualis retenta sint et sensualia partis voluntariae rejecta, videatur supra n. 5157. Agitur in hoc capite in sensu interno de 2 subordinatione exterioris naturalis, quod subordinandum ob causam ut inserviat interiori naturali pro plano, n. 5165; nisi enim id subordinatur, interiora vera et bona non habent ubi repraesentari possunt, consequenter non cogitationes interiores quae spirituale et caeleste in se habent, nam ea sistuntur ibi sicut in sua facie aut sicut in speculo; quare cum nulla subordinatio est, homo nullam cogitationem interiorem potest habere; immo nec ullam fidem, est enim nulla comprehensio remota seu eminens, et inde nulla apperceptio talium; quod naturale subordinat et ad correspondentiam redigit, est unice bonum in quo innocentia, quod bonum in Verbo (t)vocatur charitas; sensualia et scientifica sunt solum media in quae bonum illud influat, et se sistat in forma, seque ad omnem usum explicet; at scientifica, etiamsi {1}forent ipsa vera fidei, absque bono illo in illis, non aliud sunt quam squamae inter sordes, quae decidunt; sed quomodo exteriora in ordinem et ad 3 correspondentiam cum interioribus per bonum mediis scientificis et veris fidei rediguntur, est hodie remotius a captu quam fuerat olim, et hoc ex pluribus causis, imprimis ex eo quod hodie intra Ecclesiam nulla amplius sit charitas; est enim ultimum Ecclesiae tempus, proinde nec ulla est affectio sciendi talia; quapropter aversationis quid ilico obvenit, cum aliquid dicitur quod intra seu supra sensualia est, consequenter cum aliquid ex talibus quae angelicae sapientiae sunt, depromitur; sed quia in sensu interno talia sunt, quae enim in sensu interno sunt, adaequata sunt angelicae sapientiae, et quia Verbum quoad sensum internum nunc explicatur, usque dicenda sunt utcumque apparitura sint a sensuali remota. @1 sint$