Arcana Coelestia (Elliott) n. 5169

Previous Number Next Number See English 

5169. `Et non recordatus princeps pincernarum Josephi' quod significet quod nondum omnimoda conjunctio cum caelesti naturalis, constat ex significatione `recordari' seu `meminisse Josephi' quod sit fidei receptio, de qua supra n. 5130, consequenter etiam conjunctio quia media fide fit conjunctio; hic itaque `non recordatus' est quod nondum omnimoda conjunctio; et ex repraesentatione `principis {1}pincernarum' quod sit sensuale partis intellectualis; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste naturalis, de quibus supra. @1 pincernae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church