Arcana Coelestia (Elliott) n. 10698

Previous Number Next Number See English 

10698. `Et postea accesserunt omnes filii Israelis': quod significet omnes qui in externis absque {1}interno, et usque repraesentarent interna, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui in externis absque {2}interno, de qua mox supra n. 10692; quo etiam sit qui repraesentarent interna, est quia Moscheh obtinuit, ut apud gentem illam repraesentaretur Ecclesia, tametsi erant tales ut apud illos nulla Ecclesia institui posset; qui enim in externis absque interno sunt, apud illos non dari potest Ecclesia, quia Ecclesia est in interno hominis et non in externo absque illo; communicatio enim hominis cum caelo et cum Domino est per internum; quando hoc non est, hoc est, quando id occlusum est, tunc communicatio est cum inferno; sed tametsi filii Israelis tales erant ut {3}non per internum apud illos {4} communicatio cum caelo dari posset, usque (x)repraesentare potuerunt talia quae Ecclesiae et caeli erant; quod fit solum per externa {5}quibus correspondent interna, ideo recepti sunt; quod {6}apud illam gentem non Ecclesia fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur in locis citatis n. 9320 fin., 10396, et quod per externa, quae repraesentaverunt interna, facta sit communicatio cum caelo, in locis citatis etiam n. 9320 fin., 10396, tum n. 10492, 10500, 10549-10551, 10570, 10575, 10602, 10629. @1 interno altered to internis cp n. 10684$ @2 internis$ @3 After internum$ @4 i aliqua$ @5 quae repraesentant$ @6 gens illa talis fuerit, et per externa quae repraesentarent interna apud illos facta sit communicatio cum coelo, et hoc ex Divina Domini Providentia videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church