Heavenly Doctrine (Tafel) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. De Naturali et Spirituali. Quam perversum est quod orbis hodie tantum tribuat Naturae, et tam parum Divino (n. 3483). Cur ita fit (n. 5116). Cum tamen omnia et singula in Natura non modo exstiterunt, sed etiam continue subsistunt, a Divino; et hoc per mundum spiritualem (n. 775, 8211). Quod Divina, caelestia, et spiritualia, terminentur in Natura (n. 4240, 4939). Quod Natura sit ultimum planum cui illa insistunt (n. 4240, 5051(? 5651), 6275, 6284, 6299, 9216). Quod caelestia, spiritualia et naturalia consequantur et succedant ordine; ita cum illis Divina, quia illa a Divino sunt (n. 880, 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068). Quod caelestia sint caput, spiritualia corpus, et naturalia pedes (n. 4938, 4939). Quod simili ordine quo consequuntur et succedunt, etiam influant (n. 4938, 4939). Quod bonum intimi seu tertii caeli dicatur caeleste, bonum medii seu secundi caeli dicatur spirituale, et bonum ultimi seu primi caeli dicatur spirituale naturale; unde sciri potest quid caeleste, spirituale, et naturale (n. 4279, 4286, 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; et in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, 29-40). Quod omnia mundi naturalis sint a Divino per mundum spiritualem (n. 5013). Inde quod spirituale insit omni naturali, quemadmodum causa efficiens inest effectui (n. 3562, 5711); tum quemadmodum conatus inest motui (n. 5173); et quemadmodum internum inest externo (n. 3562, 5326, 5711). Et quia causa est ipsum essentiale in effectu, similiter conatus in motu, ut et internum in externo, inde sequitur quod spirituale sit ipsum essentiale in naturali, ita Divinum a quo (n. 2987-3002, 9701-9709). Quod spiritualia sistantur in naturali; et quae sistuntur, quod sint repraesentativa et correspondentiae (n. 1632, 2987-3002). Quod inde sit quod universa Natura sit theatrum repraesentativum mundi spiritualis, hoc est, caeli (n. 2758, 2999, 3000, 4939, 8848, 9280). Quod omnia in Natura disposita sint in ordine et serie secundum fines (n. 4104). Quod hoc sit e mundo spirituali, hoc est, caelo, quia ibi fines, qui usus, regnant (n. 453(? 454), 696, 1103, 3645, 4054, 7038). Quod homo ita creatus sit, ut Divina, secundum ordinem descendentia in Naturam, apud illum percipiantur (n. 3702). Quod apud unumquemvis hominem qui in ordine Divino est, sit internum et externum; internum ejus vocatur spirituale seu spiritualis homo, externum ejus naturale seu naturalis homo (n. 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9709). Quod spiritualis homo sit in luce caeli, et naturalis in luce mundi (n. 965). Quod naturalis homo nihil perspicere possit ex se, sed ex spirituali (n. 5286). Quod naturale sit quasi facies, in qua se interiora vident, et quod sic homo cogitet (n. 5165). Quod homo spiritualis cogitet in naturali, ita naturaliter, quantum ad perceptionem ejus sensualem venit (n. 3679, 5165, 6284, 6299). Quod naturale sit planum in quo terminatur spirituale (n. 5651, 6275, 6284, 6299, 9216). Quod spirituale nihil videat, nisi naturale correspondeat (n. 3493, 3620, 3623). Quod spiritualis seu internus homo videre possit quid peragitur in naturali seu externo; non autem vicissim; quia spirituale influit in naturale, et non naturale in spirituale (n. 3219, 4667, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110(? 9109), 9111(? 9110)). Quod naturalis homo ex sua luce, quae lumen Naturae vocatur, non sciat aliquid de Deo, nec de caelo, ac de vita post mortem, nec credat si audit nisi in lumen illud influat lux spiritualis, quae est lux e caelo (n. 8444(? 8944)). Quod naturalis homo ex se, quia ex nativitate, sit oppositus homini spirituali (n. 3913, 3928). Quod ideo, quamdiu oppositi sunt, homo molestum sentiat cogitare de spiritualibus et caelestibus, sed jucundum de naturalibus et corporeis (n. 4096). Quod ad illa quae caeli sunt nauseet, et quoque ad solam nominationem spiritualis (ad experientia, n. 5006, 9109). Quod mere naturales spectent bonum et verum spirituale ut servum (n. 5013, 5025). Cum tamen naturalis homo subordinatus esse debet spirituali, et ei servire (n. 3019, 5168). Spiritualis homo naturali servire dicitur, quando hic ex intellectuali conquirit confirmantia de talibus quae concupiscit, imprimis ex Verbo (n. 3019, 5013, 5025, 5168). Qualiter mere naturales homines in altera vita apparent, et qualis illorum status et sors ibi est (n. 4630, 4633, 4940-4951(? 4952), 5032, 5571). Quod vera quae in naturali homine sunt, dicantur scientifica et cognitiones (n. 3293). Quod naturali homini in se spectato sit imaginatio materialis, et quod sint affectiones, quales sunt bestiis (n. 3020). Sed quod genuinum cogitativum et imaginativum sit ex interno seu spirituali homine, quando ex eo naturalis homo videt, agit et vivit (n. 3493, 5422, 5423, 5427, 5428, 5477, 5512(? 5510)). Quod quae in naturali homine sunt, respective ad illa quae in spirituali homine, sint communia (n. 3513, 5707). Et sic quod respective sint obscura (n. 6686). Quod sit naturale interius et exterius apud hominem (n. 3293, 3294, 3793, 5118, 5126, 5497, 5649). Quod etiam sit medium inter illa (n. 4570, 9216). Quod exonerationes spiritualis hominis fiant in naturalem et per illum (n. 9572). Quod qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et non ex religione, non recipiantur in caelo (n. 8002, 8772).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church