8211. `Et fuit in custodia matutina': quod significet statum caliginis et interitus illorum qui in falso ex malo, et statum illustrationis et salvationis illorum qui in vero ex bono, constat ex significatione `custodiae matutinae' quod sit status illustrationis et salvationis, et in opposito sensu status caliginis et interitus; causa quod `custodia matutina' id significet, est quia status fidei et amoris in altera vita se habent sicut tempora diei in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, et nox, quare etiam haec illis correspondent, n. 2788, 5672, 5962, 6110; variantur etiam status paene similiter; variationum illorum finis et principium est mane, et in specie diluculum, nam tunc finitur nox (c)et incipit dies; in illo statu cui mane correspondet, incipiunt boni illustrari quoad illa quae fidei sunt, et incalescere quoad illa quae charitatis, (c)ac vicissim, nam tunc mali incipiunt obumbrari a falsis, et frigescere a malis, consequenter mane his est status caliginis et interitus, et illis status illustrationis et salvationis. 2 Ex his statibus in caelo existunt status lucis et caloris, tum status caliginis et frigoris in terris, qui quovis anno alternantur et quovis die; nam quicquid in mundo naturali existit, hoc ortum et causam ducit ex illis quae existunt in mundo spirituali, {1}quippe universa natura non est nisi quam theatrum repraesentativum {2}regni Domini, n. 3483, 4939, 5173, 5962, inde correspondentiae; (s)variationes lucis et umbrae, tum caloris et frigoris in terris, sunt quidem a sole, nempe ab ejus {3}altitudinis differentia quovis anno et quovis die, {4}ac in regionibus terrae; verum {5}hae causae, quae sunt proximae et in mundo naturali, creatae sunt secundum illa in mundo spirituali, ut per suas causas priores efficientes causarum posteriorum quae in mundo naturali {6}existunt; nam nihil usquam in naturali quod {7}in ordine datur, quod non ducit causam et ortum a spirituali, {8}hoc est, per spirituale a Divino.(s) 3 Quia `mane' significat principium illustrationis et salvationis respective ad bonos, (c)ac principium {9}caliginis et interitus respective ad malos, ideo dicitur hic quod `Jehovah in custodia matutina prospexerit ad castra Aegyptiorum, (c)et perturbaverit illa, ac tunc dimoverit rotam curruum, et excusserit illos in medium maris'; et vicissim, quod `salvaverit filios Israelis' {10}; ex his nunc patere potest quid in sensu spirituali significatur per haec in Verbo quae sequuntur: apud Esaiam, In die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum efflorescere, xvii 11:
apud eundem, Circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, xvii 14:
apud eundem, Jehovah esto brachium illorum singulis matutis, etiam salus nostra tempore angustiae, xxxiii 2:
apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Malum, unum malum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te, habitator terrae, propinquus dies tumultus, vii 5-7:
apud Hoscheam, Sic (x)fecit vobis Bethel, propter malitiam malitiae vestrae, in matuta exscindendo exscindetur rex Israelis, x 15:
apud Davidem, Fac me audire sub matuta misericordiam Tuam; libera me ab hostibus meis, Jehovah, Ps. cxliii 8, 9:
tum quod Dominus Cum aurora ascenderet, salvaverit Lothum, et super Sodomam et (x)Amoram pluere fecit sulfur et ignem, Gen. xix 15 seq. 4 Quia `mane' {11}significat statum illustrationis et salvationis bonorum, ac statum caliginis et interitus malorum, ideo etiam `mane' significat tempus ultimi judicii, quando {12}salvandi qui in bono, et perituri qui in malo; consequenter significat finem Ecclesiae prioris et principium Ecclesiae novae, quae per {13}ultimum judicium in Verbo significantur, n. 900, 931, 1733, 1850, 2117-2133, 3353, 4057, 4535; hoc per `mane' significatur apud Danielem, Dixit ad me, Usque ad vesperam, mane, bis mille trecenta, et tunc justificabitur sanctum, viii 14:
et apud Zephaniam, Jehovah in matuta, in matuta judicium dabit in lucem, nec deerit; exscindam gentes, et devastabuntur (x)anguli eorum, iii 5, 6:
{14}tum apud Esaiam, Ad Me clamans e Seir, Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox; si quaeritis, quaerite; redite, venite, xxi 11, 12;
in his locis `mane' pro Adventu Domini, (c)ac tunc illustratione et salvatione, ita de nova Ecclesia; `nox' pro statu hominis et Ecclesiae tunc, quod in meris falsis ex malo. 5 `Custodia matutina' dicitur quia nox divisa fuit in custodias, quarum ultima noctis (c)et prima diei fuit custodia matutina; custodes illi {15}fuerunt super muris, speculantes num hostis veniret, et per clamorem annuntiantes quid viderent; per illos in sensu (t)interno repraesentativo {16}intelligitur Dominus, et per `custodiam Ipsius' praesentia continua et {17}tutela, n. 7989, ut apud Davidem, Non dormitabit custos tuus, ecce non dormitabit neque dormiet custos Israelis, Jehovah custos tuus; Jehovah umbra tua super manu dextra tua; interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte; Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam, Ps. cxxi 3-6, 7:
et quoque per `custodes' intelliguntur prophetae (c)et sacerdotes, consequenter Verbum, apud Esaiam, Super muros tuos, Hierosolyma, constitui custodes; tota die, et tota nocte, non tacebunt, commemorantes Jehovam, lxii 6:
et apud Jeremiam, Dies est; clamabunt custodes in monte Ephraim, Surgite ut ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum, xxxi 6. @1 nam$ @2 coeli$ @3 altitudinum I$ @4 tum secundum regiones distitas ab extremis terrae$ @5 harum$ @6 apparent$ @7 naturale$ @8 et$ @9 caligationum$ @10 i quia tunc erant in pratis$ @11 After malorum$ @12 perituri qui in malo, et salvandi qui in bono$ @13 diem judicii$ @14 et$ @15 erant$ @16 intellectus est$ @17 tutela Domini, (m)videatur n. 7989; inde(n)$