Arcana Coelestia (Elliott) n. 8210

Previous Number Next Number See English 

8210. `Omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, in medium maris': quod significet scientifica ex intellectuali perverso, doctrinalia falsi, et ratiocinia, quod implerent infernum, constat ex significatione `equorum Pharaonis' quod sint scientifica ex intellectuali perverso; ex significatione `curruum Pharaonis' quod sint doctrinalia falsi, et ex significatione `equitum Pharaonis' quod sint ratiocinia {1}inde, de quibus omnibus (d)supra n. 8146, 8148; et ex significatione `in medium maris' {2} quod sit implere infernum. 2 Quod hic nunc iterum memorentur haec tria quae fuerunt exercitus Pharaonis, nempe equi, currus, et equites, est quia nunc adest ultimus status devastationis illorum qui ab Ecclesia fuerunt in fide separata a charitate et in vita mali, {3}qui status est status conjectionis in infernum; et conjectio in infernum est constipatio a falsis e malo; cum enim mali {4}devastati sunt quoad omne verum et bonum, ac relicti suae vitae malo et inde falso, tunc aperiuntur inferna cum quibus per mala vitae suae communicaverant; inde irruunt in illos omnia illa mala quae sibi appropriaverunt, falsa quae ex malis exundant constituunt tunc sphaeram circum illos, quae sphaera apparet {5} sicut densa nubes, vel sicut aqua; cum hoc factum est, tunc in inferno sunt, nam tunc {6}seclusi sunt ab omni communicatione cum caelo, et quoque tunc {7}separati ab infernis aliis; hoc dicitur conjectio in infernum; haec causa est quod nunc, cum intrarent in medium 3 maris, memorentur equi, currus, et equites, nam, ut dictum est, `mare Suph' significat infernum, (c)ac `equi, currus, et equites' omnia falsa (c)et omnia falsi ex malo quae nunc in illos immissa sunt, ut sic per omne quale falsi ex malo a reliquis infernis {8}separentur; haec sunt de quibus in versibus nunc sequentibus 24-28 in specie agitur. @1 d inde i falsa$ @2 i nempe venire seu intrare,$ @3 d qui i ultimus ille$ @4 vastati$ @5 i vel$ @6 remoti et separati$ @7 distincti sunt$ @8 distinguantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church