Arcana Coelestia (Elliott) n. 3793

Previous Number Next Number See English 

3793. `Et Rachel venit cum grege': quod significet affectionem veri interioris quae Ecclesiae et doctrinae, constat a repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris; et ex significatione `gregis' quod sit Ecclesia et quoque doctrina, de qua n. 3767, 3768, 3783. Ut sciatur quomodo se habet {1} cum repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, et cum `Leae' quod sit affectio veri exterioris, paucis dicendum:

naturale quod per `Jacobum' repraesentatur, ex bono et vero consistit, et in eo, nempe naturali (o), sicut in omnibus et singulis in homine, immo in universa natura, conjugium boni et veri esse debet; absque conjugio boni et veri nihil producitur, omnis productio et omnis effectus est inde; in naturali apud hominem cum nascitur, non est conjugium boni et veri, quia solus homo non in ordinem Divinum nascitur; est quidem bonum innocentiae et charitatis, quod in prima infantia influit a Domino, sed non est aliquod verum cui bonum illud copuletur; in aetate progrediente hoc bonum quod in infantia insinuatum ei est a Domino, versus inferiora intrahitur, et ibi tenetur a Domino, ut per id temperentur status vita quos postea induit; inde est quod homo absque bono infantiae suae ac primae pueritiae omni fero animali pejor et magis ferus foret; eum bonum id infantiae intrahitur, tunc in naturale hominis succedit et intrat malum, cui se copulat falsum, et fit conjunctio et quasi conjugium mali et falsi apud eum; ut itaque salvetur homo, regenerandus est, et removendum {2} malum, ac {3} insinuandum bonum a Domino, et secundum bonum quod recipit, insinuatur ei verum ut fiat boni et veri copulatio, seu quasi conjugium; [2] haec sunt quae repraesentantur per Jacobum, et per binas ejus uxores, nempe Rachelem et Leam; `Jacobus' ideo nunc induit repraesentationem boni naturalis, et `Rachel' repraesentationem veri {4} ; sed quia omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, est affectio veri copulandi bono quam Rachel repraesentat; praeterea in naturali sicut in rationali datur interius et exterius; `Rachel' repraesentat affectionem veri interioris, et `Leah' affectionem veri exterioris. `Laban,' qui pater illarum, repraesentat bonum communis stirpis, sed collaterale, ut dictum, quod bonum est id quod in collaterali linea correspondet vero rationalis quod est `Rebecca,' n. 3012, 3013, 3077, inde {5} filiae ex illo bono repraesentant affectiones in naturali, nam hae sunt ut filiae ea bono illo ut ex patre; et quia affectiones illae copulandae sunt bono naturali, ideo repraesentant affectiones veri, una affectionem veri interioris, altera affectionem veri exterioris. [3] Cum regeneratione hominis quoad ejus naturale, prorsus similiter se habet ac cum Jacobo et cum binis Labanis filiabus Rachele et Leah {6}; qui itaque Verbum hic secundum sensum ejus internum videre et capere potest, is arcanum hoc videt sibi detectum; sed hoc nullus alius videre potest quam qui in bono et vero est; alii, utcumque perceptionem rerum in illis quae vitae moralis et civilis sunt {7}, habent, et apparent sicut intelligentes, nihil tale usque ad agnitionem videre possunt, non enim sciunt quid bonum et verum, malum enim putant bonum, et falsum verum, quapropter ilico cum bonum dicitur, idea mali sistitur, et cum verum dicitur, idea falsi; inde est quod nihil percipiant de his quae in sensu interno continentur {8}, sed ad primam auditionem oboriantur tenebrae, quae lucem exstinguunt. @1 habet after exterioris$ @2 exstirpandum$ @3 et loco ejus$ @4 i affectionis$ @5 after bono$ @6 i cum bonum naturalis per Jacob et affectiones veri bono illo copulandis per Rachelem et Leam intelliguntur. A had at first veris for affectiones veri; this explains copulandis, which A omits to change.$ @7 in vita morali et civili$ @8 significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church