Heavenly Doctrine (Tafel) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. De Luce Caeli, in qua spiritualis, homo est. Quod lux magna in caelis sit (n. 1117, 1521, 1533, 1619-1632). Quod lux in caelis multis gradibus excedat lucem meridianam in terra (n. 1117, 1527, 4527, 5400, 8644). Quod lux illa mihi saepius visa sit (n. 1522, 4527, 7174). Quod lux angelis in caelo intimo seu tertio sit sicut lux e sole, at lux angelis in secundo caelo sit sicut lux e luna (n. 1529, 1530). Quod lux in intimo caelo sit flammea, in secundo autem candida (n.9570). Quod omnis lux in caelis sit a Domino ut Sole ibi (n. 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809). Quod Dominus sit Sol caeli angelici, et quod ille sit Divinus Ipsius Amor (n. 1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4321, 4696, 7078, 7171(? 7083), 7173). Quod Divinum Verum procedens a Domino in caelis appareat ut lux, ac sistat omnem lucem caeli; et quod inde lux illa sit lux spiritualis (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684). Quod ideo Dominus in Verbo dicatur Lux (n. 3195). Quia lux illa est Divinum Verum, quod in luce illa sit Divina Sapientia et Intelligentia (n. 3395(? 3195), 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684). Quomodo lux a Domino influit in caelos, illustratum per circulos radiosos circum solem (n. 9407). (Quod Dominus sit Sol caelis, et quod ab Ipso omnis lux ibi, videatur in opere De Caelo (et Inferno), n. 116-125: et quod lux ex illo Sole sit Divinum Verum, et quod calor ex illo Sole sit Divinum Bonum Divini Amoris, n. 126-140.) Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (n. 2776, 3138). Quod lux ibi se habeat secundum eorum intelligentiam et sapientiam (n. 1524, 3339). Testatum e Verbo (n. 1529, 1530). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint quot societates angelicae (n. 4414): quoniam perpetuae varietates sunt in caelis quoad bonum et verum ita quoad sapientiam et intelligentiam (n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 5598, 7236, 7833, 7836). Quod caelum in luce et calore sit, significet quod in sapientia et in amore (n. 3643, 9399, 9401(? 9400)). Quod lux caeli illuminet intellectum hominis (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126(? 9128), 9399, 10569). Quod homo, cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6313, 6315, 9407). Quod elevatio sit in lucem caeli, cum homo in intelligentiam (venit) (n. 3190). Lux quanta percepta est, cum abductus sum ab ideis mundanis (n. 1526, 6608). Quod visus interni hominis sit in luce caeli, et quod ideo homo analytice et rationaliter cogitare possit (n. 1532). Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit; sed quod tantum influat quantum homo in veris ex bono est (n. 4060, 4213(? 4214)). Quod lux illa sit secundum verum ex bono (n. 3094). Quod vera luceant in mundo spirituali (n. 5219). Quod calor spiritualis et lux spiritualis faciant veram vitam hominis (n. 6032). Quod lux mundi sit pro externo homine, lux caeli pro interno (n. 3222(? 3223), 3223(? 3224), 3337). Quod lux caeli influat in lumen naturale, et quod naturalis homo tantum sapiat quantum illam lucem recipit (n. 4302, 4408). Quod inter illas luces sit correspondentia (n. 3225). Quod e luce mundi apud hominem, quae lumen ejus naturale vocatur, non videri possint illa quae in luce caeli sunt, sed vicissim (n. 9574(? 9577)). Inde est quod qui in sola luce mundi, quae vocatur lumen naturale, sunt, non percipiant illa quae lucis caeli sunt (n. 3108). Quod lux caeli illis qui in falsis ex malo sunt, sit caligo (n. 1783, 3337, 3413, 4060, 6907, 8197). Quod lux mundi rutilet apud malos; et quod quantum rutilat, tantum illa quae lucis caeli sunt, illis tenebrae sint (n. 6907). Quod lux mundi non appareat angelis (n. 1521, 1783, 1880). Quod in caelis omnis lux sit a Domino, et quod omnis umbra ab ignorantia ac proprio angelorum et spirituum; inde modificationes et variegationes lucis et umbrae, quae sunt colores ibi (n. 3391(? 3341)). De lucis variegationibus per urim et thummim (n. 3862). Quod lux eorum qui in fide separata a charitate sunt, sit nivea, et quod sit sicut lux hiemalis (n. 3412, 3413). Quod lux illa vertatur in meras tenebras, influente luce e caelo (n. 3412). De luce eorum qui in fide persuasiva et in vita mali (n. 4416). Qualis apparet lux apud illos qui in intelligentia a proprio sunt, et qualis apud illos qui in intelligentia a Domino (n. 4419). Quod lumen in infernis sit, sed fatuum (n. 1528, 3940(? 3340), 4213(? 4214), 4418, 4531). Quod lumen ibi sit sicut lumen ex igne carbonario (n. 1528, 4418, 4531). Quod qui in infernis sunt, appareant sibi in suo lumine sicut homines, sed in luce caeli sicut diaboli et monstra (n. 4532, 4533, 4674, 5057, 5058, 6605, 6626). Quod omnia in luce caeli appareant qualia sunt (n. 4674). Quod inferna dicantur esse in caligine et tenebris, est quia sunt in falsis ex malo (n. 3340, 4418, 4531). Quod "tenebrae" significent falsa, et "caligo" falsum mali (n. 1839, 1860, 7688, 7711).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church