7083. Calor et lux in mundo naturali existunt ex sole mundi; at spiritualis calor et spiritualis lux, seu amor et fides, existunt ex sole caeli; sol caeli est Dominus, calor qui ab Ipso ut sole venit est amor, et lux quae ab Ipso ut Sole venit est fides; quod Dominus sit lux, constat apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, viii 12:
et quod Dominus sit sol, constat apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, xvii 2.