Arcana Coelestia (Elliott) n. 7082

Previous Number Next Number See English 

7082. Sunt duo in mundo naturali quae faciunt ibi vitam, nempe calor et lux; et sunt duo in mundo spirituali (d)quae faciunt (d)ibi vitam, nempe amor et fides; calor in mundo naturali correspondet amori in mundo spirituali, et lux in mundo naturali correspondet fidei in mundo spirituali; inde est cum dicitur calor seu ignis spiritualis, quod intelligatur amor; et cum dicitur lux spiritualis, quod intelligatur fides; etiam amor actualiter est calor vitalis hominis, quod enim ex amore incalescat homo, notum est; et fides actualiter est lux hominis, quod enim ex fide illuminetur homo, {1} notum esse potest. @1 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church