690. Praeterea sciendum quod nusquam sit una societas prorsus et absolute similis alteri, nec in societate unus alteri, sed est varietas omnium consentiens et harmonica, quae varietates a Domino ita ordinatae sunt ut ad unum finem tendant, quod fit per amorem et fidem in Ipsum; inde unio. Inde nusquam datur uni prorsus et absolute simile caelum et gaudium caeleste ac alteri; sed sicut se habent varietates amoris et fidei, ita quoque in illis caelum et gaudium.