Arcana Coelestia (Elliott) n. 3224

Previous Number Next Number See English 

3224. Mirum est quod homo nondum sciat quod mens sua intellectualis in quadam luce sit, quae prorsus alia est a luce mundi; sed talis est {1}conditio ut qui in luce mundi sunt, illis lux caeli sint quasi tenebrae, et qui in luce caeli, illis lux mundi sint quasi tenebrae; hoc principaliter venit ex amoribus, qui sunt calores lucis; qui in amoribus sui et mundi sunt, ita in solo calore lucis mundi, illi {2}tantummodo afficiuntur malis et falsis, et haec sunt quae exstinguunt vera quae sunt lucis caeli: qui autem in amore in Dominum et amore erga proximum sunt, ita in calore spirituali, qui est lucis caeli, illi afficiuntur bonis et veris quae exstinguunt falsa, sed usque apud hos datur correspondentia. [2] Spiritus qui solum in illis quae lucis mundi, {4}et inde in falsis e malis, sunt, illi in altera vita quidem lucem e caelo habent, sed talem lucem {5}qualis est fatua, et qualis {6}ex carbone ignito aut torre effluit, sed haec lux ilico exstinguitur appropinquante luce caeli, et fit caligo; qui in illa luce sunt, in phantasiis sunt; et quae in phantasiis vident, credunt vera, nec alia illis vera sunt; phantasiae illorum etiam alligatae sunt objectis spurcis et obscenis, quibus maxime delectantur, ita cogitant sicut deliri ac insani; de falsis non ratiocinantur num ita sit, sed affirmant momento, at de bonis et veris continua est illis ratiocinatio, quae terminatur in negativum: [3] vera enim et bona quae a luce caeli, influunt in interiorem mentem, quae illis est clausa, quare lux circum et extra illam influit, et fit talis ut non nisi quam a falsis apparentibus illis ut veris modificetur; vera et bona non agnosci possunt quam apud illos quibus interior illa mens aperta est, in quam lux a Domino influat, quae quantum aperta est, tantum illa agnoscuntur: illa mens aperta est solum apud illos qui in innocentia sunt, in amore in Dominum, et in charitate erga proximum; non autem apud illos qui in veris fidei nisi simul in bono vitae sunt. @1 probably condicio is meant$ @2 tantum$ @3 falsa$ @4 sunt, seu qui in falsis e malis$ @5 quae dicitur$ @6 lux ex igne carbonario$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church