Arcana Coelestia (Elliott) n. 4674

Previous Number Next Number See English 

4674. `Et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum':

quod significet quod ab ipso appareret quales essent, constat (c)ex repraesentatione `Josephi' quod sit Divinum Spirituale seu Divinum Verum quod a Domino, de qua n. 4286, 4675; ex significatione `patris' quod sit bonum, de qua n. 3703, 3704, hic bonum Antiquae Ecclesiae, quae {1} repraesentatur per `Jacobum' ut videbitur ad finem hujus capitis; et ex significatione `malae famae' quod sint naevi et vitia quae illis {2} (o)qui per `fratres Josephi' significantur, qui quod sint illi ab Ecclesia qui deflectunt a bono et vero, supra n. 4671 dictum est; inde patet quid per illa verba in sensu interno proximo significatur, quod nempe naevi et vitia per `fratres Josephi' significata {3} in medium proferrentur seu apparerent a Divino Vero, in spectando illa a bono Ecclesiae Antiquae; seu quod idem, quod ab ipso appareret quales essent. [2] Cum his ita se habet: falsa et mala Ecclesiae, hoc est, illorum qui sunt in Ecclesia, non apparent illis qui ibi sunt, ex falsis enim falsa non spectantur, nec mala a malis, nam principia {4} falsi adumbrant prorsus vera, et vita mali exstingui illa; utrumque, nempe principia falsi et vita mali, inducunt species sicut (t)falsa vera sint et (t)vera falsa, et sicut (t)bonum malum sit et (t)malum bonum; quod ita sit, ex multiplici experientia evidens est; at Ecclesia seu illi qui in Ecclesia, prorsus aliter apparent in caelo; in caelo enim est Divinum Verum a Domino, et Divinum Verum ibi est lux; in hac luce apparent quales sunt; nam unusquisque homo quoad animam seu spiritum suum est in societate quadam vel angelica vel diabolica; cogitatio illius ibi est, sed loquela et actiones ejus sunt inter homines in eorum consortiis; [3] quomodo ulterius se habet cum his, quod nempe illi qui in Ecclesia [sunt], appareant a Divino Vero, seu in Divina Luce, quales sunt, constare potest ab his: spiritus mali qui recentes e mundo (o)sunt, antequam in infernum se conjiciunt, prae reliquis concipiunt {5} ut recipiantur in caelum, credentes quod modo (t)sit receptio, et quod quilibet qualiscumque sit, ex gratia in caelum admitti queat; sed quandoque dicitur illis quod caelum (o)a Domino nemini negetur et quod illi admitti queant si ibi esse possint, et quoque aliqui eorum in primas societates quae in atrio ad caelum, elevantur, sed cum illuc veniunt, incipiunt angi ac paene suffocari, laborante sic vita cogitationis et voluntatis eorum, vita cogitationis ex principiis falsi et vita voluntatis ex vita mali in mundo; cumque in luce ibi se {6} inspiciunt, apparent sibi sicut diaboli, quidam sicut cadavera, quidam sicut monstra, quapropter e societate illa se praecipites dejiciunt, et a luce ibi in nimbum aliquem infernalem, ubi priorem suam respirationem recipiunt ac ubi apparent sibi ex phantasia sicut spiritus non mali; ita sciunt quales sunt; inde nunc liquet quomodo intelligitur, quod ab ipso, nempe a Divino Vero, appareant quales sunt. @1 quod$ @2 In A this follows 4675 above.$ @3 Ecclesiae per fratres Josephi repraesentatae.$ @4 principia enim$ @5 cupiunt. Quite possibly S had concupiunt in copy for printer which was misread.$ @6 se ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church