Arcana Coelestia (Elliott) n. 4673

Previous Number Next Number See English 

4673. `Cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui': quod significet quod rejectus ab illis, constat ex significatione `filiorum Bilhae et filiorum Zilpae' quod sint affectiones veri exteriores seu inferiores inservientes pro mediis, de qua n. 3849, 3931; ito `cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae' significat quod Divinum Verum, quod est `Josephus', rejectum sit {1} ad inferiora quae respective servitia sunt. Tunc dicitur Divinum Verum rejectum ad inferiora cum fides praeponitur charitati, seu cum fit in cordibus antecedens, et charitas postponitur et fit in cordibus consequens; omne enim Divinum Verum est a Divino Bono, inde procedit, (m)si non similiter apud hominem, non est in Domino(n); hoc Divinum Verum est ipsum sanctum spiritus quod procedit a Domino, et vocatur paracletus et spiritus veritatis, Joh. xiv 16, 17. @1 significent quod Divinum Verum rejectum ab illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church