Arcana Coelestia (Elliott) n. 4672

Previous Number Next Number See English 

4672. `Et is puer': quod significet primum, constat ex significatione `pueri' cum praedicatur de nova Ecclesia, quod sit primum seu primus ejus status; Ecclesia enim se habet sicut infans, sicut puer, sicut vir, et tandem sicut senex, nam percurrit illa suas aetates sicut homo; est quoque (o)Ecclesia sicut homo in communi, et quoque ita vocatur. In Ecclesia etiam quae ex aetate `puer' dicitur et quae talis est ut cito deflectat, Dominus primum est praesens, et cum illis qui docent et qui discunt, sed postea ab illis abalienatur, quod etiam repraesentatur per Josephum quod a fratribus missus in foveam et venditus. [2] Omnis Ecclesia talis est quae incohat a fide, aliter vero Ecclesia quae incohat a charitate; quae a fide, nullum alium regulatorem habet quam intellectum, et intellectus id quod est hereditarium hominis, nempe amorem sui et mundi; hi persuadent intellectui ut conquirat confirmantia ex Verbo, et quae non confirmant ut interpretetur;

aliter Ecclesia quae a charitate incohat; ea regulatorem habet bonum, et in bono Dominum; inter Dominum enim et fidem intercedit bonum quod est charitatis et amoris; absque hoc intercedente non datur communicatio spiritualis; influxus absque intermedio non fit;

malum si loco boni est, abigit Dominum ac rejicit aut pervertit omnia quae Domini sunt, ita omnia quae fidei, nam fides est ab Ipso per bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church