3395. `Et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam': quod significet quod non reciperetur, constat ex illis quae supra n. 3387 dicta sunt, ad illa verba `quia timuit dicere, Mulier mea, forte occidant me viri loci propter Rebeccam.' Quod `dicere' {1}significet percipere et cogitare, hic manifestius patet quam alibi. @1 i ibi$