Arcana Coelestia (Elliott) n. 3340

Previous Number Next Number See English 

3340. Luci illi opposita est caligo, et calori illi oppositum est frigus; in illis vivunt infernales; caligo illis est ex falsis in quibus sunt, et frigus illis est ex malis; et quo remotiores sunt a veris, eo major illis caligo, et quo remotiores a bono, eo majus illis frigus: cum videre datur in inferna ubi tales sunt, apparet caliginosus nimbus, in quo degunt; et cum aliquis halitus inde effluit, percipiuntur vesaniae exhalatae (c)a falsis, ac odia (c)a malis. Datur {1}quoque illis quandoque lumen, sed est sicut lumen fatuum, at hoc exstinguitur illis, et fit caligo, ut primum in lucem veri spectant; et datur {2}illis quandoque calor, sed sicut balnei immundi, at hic vertitur illis in frigus, ut primum aliquid boni appercipiunt. Quidam in caliginosum illum nimbum ubi infernales, missus est, ut sciret quomodo cum illis qui ibi, se haberet; sed tutatus a Domino per angelos; inde mecum locutus dixit quod ibi tantus furor insaniae esset contra bonum et verum, et maxime contra Dominum, ut obstupesceret quod usquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam odia, vindictas, caedes, cum tanta vehementia ut destruere vellent omnes in universo; quare nisi furor ille (t)continue a Domino repelleretur, periret omne genus humanum. @1 usque$ @2 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church