3108. Agitur in binis his versibus de initiatione veri in bonum, sed qualis haec initiatio sit, non facile cadit in ideam cogitationis apud aliquem qui modo illustratus est a talibus quae sunt lucis mundi, nisi simul a talibus quae sunt lucis caeli, ex qua illa quae sunt lucis mundi, illustrentur; qui non in bono sunt et inde in fide, non alias ideas cogitationis habent quam quae formatae sunt ab objectis lucis mundi; ii nec sciunt {1}quid spirituale est, ne quidem quid rationale in genuino sensu, sed modo naturale, cui {2}tribuunt omnia; quae etiam causa est quod haec quae in sensu interno de initiatione veri in bonum dicuntur, iis remotiora sint quam ut appareant quod sint aliquid; cum tamen illa sunt iis qui in luce caeli, inter pretiosa. [2] Ita se habet cum initiatione veri in bonum quod antequam verum initiatum est ac rite conjunctum, sit quidem apud hominem, sed non factam sicut ejus, aut sicut proprium; ut primum autem initiatur ejus bono, tunc appropriatur ei; evanescit tunc e memoria ejus externa, et transit in internam, seu quod idem, evanescit in naturali seu externo homine, et transit in rationalem seu internum, et induit ipsum {3}ac facit humanum ejus, hoc est, quale ejus quoad humanum; ita se habet cum omni vero quod conjungitur bono ejus; similiter etiam se habet cum falso quod conjungitur malo quod vocat bonum; sed differentia est quod illud aperiat rationale et sic faciat hominem rationalem, hoc autem claudat rationale et faciat hominem irrationalem; tametsi videatur sibi in tenebris in quibus tunc est, quod supra alios rationalis sit. @1 quod I$ @2 i etiam$ @3 seu$