Arcana Coelestia (Elliott) n. 9548

Previous Number Next Number See English 

9548. `Et facies candelabrum': quod significet caelum spirituale: constat ex significatione `candelabri' quod sit Divinum Spirituale in caelo et in Ecclesia a Domino; quod per `candelabrum' Divinum Spirituale significetur, est quia per mensam super qua panes facierum significatur Divinum Caeleste, ut in praecedentibus ostensum est Divinum Caeleste est bonum amoris, et Divinum Spirituale est verum fidei inde, utrumque procedens a Domino, n. 9227. Quod candelabrum sit Divinum Spirituale, est ex illuminatione, nam Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini, est quod lucet in caelo non aliunde {1}est lux angelis; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Lux, et quod per `lucem' significetur fides, ac intelligentia veri et sapientia boni, quae a solo Domino, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619 1632, 2776, 3094, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3337, 3339 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4060, 4180, 4302, 4408, 4414, 4415 4419, 4527, 4598, 5400, 6032, 6313, 6315, 6608, 6907, 7174, 8644 8707, 8861, 9399, 9407. 2 Quod candelabrum sit caelum spirituale ex Divino Vero quod Domino, ita quoque Ecclesia, et quod lucerna sit fides, ac intelligenti veri et sapientia boni, quae a solo Domino, constat a locis in Verbo ubi `candelabrum' et ubi `lucerna' nominantur, ut apud Johannem, Vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis; septem candelabra septem Ecclesiae, Apoc. i 12, 13, 20:

et apud eundem, Removebo candelabrum tuum e loco suo si non egeris paenitentiam, Apoc. ii 5;

Ecclesia hic dicitur `candelabrum' a Divino Vero quod ibi a Domino; quod `candelabrum' sit Ecclesia, patet, {2}dicitur enim, Septem candelabra septem Ecclesiae; quod sit a Divino Vero, {2}patet ex eo quod dicatur, Removebo candelabrum tuum si non egeris paenitentiam; quod id sit a Domino, [etiam patet,] dicitur enim, In medio candelabrorum similis Filio hominis; quod Dominus dicatur Filius hominis a Divino Vero, videatur n. 2803, 2813, 3704 apud eundem, 3 Dabo duobus testibus Meis, ut prophetent dies mille ducentos sexaginta; hi sunt duae oleae et duo candelabra coram Deo terrae stantia, Apoc. xi 3-10;

`duo testes' sunt Verbum utriusque testamenti, quatenus testatur de Domino; {3}id `olea' dicitur ex Divino Bono, et `candelabrum' ex Divino Vero, quod a Domino: apud Sachariam, 4 Angelus loquens dixit ad prophetam, Quid tu vides? cui dixi, {4}Video, et ecce candelabrum auri totum; (x)lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis: duae oleae juxta id, una a dextra (x)lecythi, et una a sinistra ejus, iv 2, 3;

agitur ibi de (x)Serubbabele, qui fundaturus domum Dei et perfecturus illam, per quem repraesentatur Dominus quod venturus (c)et restauraturus caelum spirituale et Ecclesiam; quae sunt candelabrum, et sancta vera ibi septem lucernae. Quod `lucerna' sit fides, ac intelligentia veri, et sapientia boni 5 quae a solo Domino, constat apud Johannem, Sancta Hierosolyma non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei illustrabit eam, et lucerna ejus Agnus: gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt, Apoc. xxi 23, 24:

et adhuc, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. xxii 5;

`lucerna' in priore loco pro Divino Vero quod a Domino, et `lux' pro fide, ita quoque pro intelligentia et sapientia: apud eundem, Lux lucernae non lucebit in te amplius; et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius, Apoc. xviii 23:

6 et apud Jeremiam, Abrogabo vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem, in devastationem, xxv 10, 11;

ibi de exstinctione fidei et inde intelligentiae in rebus spiritualibus, {5}quae ibi lucerna quae non erit, et lux lucernae quae abrogabitur: pariter apud Hiobum, Quoties lucerna impiorum exstinguitur., et venit super eos exitium, xxi 17:

apud Davidem, Tu illuminas lucernam meam, Jehovah Deus meus splendere facit tenebras meas, Ps. xviii 29 [A. V. 28]; 2 Sam. xxii 29:

apud eundem, Ex mandatis Tuis intelligens factus sum, lucerna pedi meo Verbum (x)Tuum, et lux semitae meae, Ps. cxix 104, 105:

apud Hiobum, Cum Deus splendere facit lucernam super capite meo, ad lucem ejus ambularem in tenebris, xxix 3:

7 apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus; si oculus tuus probus est, totum corpus tuum lucidum, at si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae! vi 22, 23; Luc. viii 16, xi 33-36;

per `oculum' hic intelligitur fides et inde intelligentia; quod {6}ea in sensu interno sint `oculus,' videatur n. 4403-4421, (x)4523-4534, 9051; inde patet quid significatur per quod `si oculus tuus probus, totum corpus lucidum, at si oculus tuus malus, totum corpus obtenebratum.' Quia fides et inde intelligentia et sapientia {7} significatur per `lucernam,' ideo reges Jehudae vocantur lucernae Davidi, 1 Reg. xi 36, xv (x)4; 2 Reg. viii 19; et David vocatur lucerna Israelis, 2 Sam. xxi 16, 17; non quod reges Jehudae essent lucernae, nec David, sed quia per {8}regem significatur Divinum Verum quod a Domino, n. 6148, et per Davidem Dominus quoad Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, n. 1888. @1 After angelis$ @2 nam dicitur$ @3 quod$ @4 vidi$ @5 quo IT$ @6 hoc in sensu interno sit$ @7 i a Domino$ @8 reges$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church