3190. `Et equitabant super camelis': quod significet intellectuale elevatum super scientifica naturalia, constat a significatione `equitare' quod sit elevari quoad intellectuale, de qua n. 2761, 2762; et a significatione `camelorum' quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071, ita scientifica naturalia. Res ita se habet: cum verum e naturali {1}elevatur in rationale, tunc {2}aufertur e sphaera lucis mundanae in sphaeram lucis caelestis, ita quasi ab obscuro noctis in clarum diei; quae enim sunt lucis mundi, in qua sunt omnia naturalia, sunt respective sicut in nocte, at quae sunt lucis caeli, in qua sunt spiritualia, sunt respective sicut in die; quare cum verum e naturali elevatur versus rationale, homo elevatur simul in intelligentiam ac in sapientiam; omnis etiam intelligentia et sapientia apud hominem est inde: {3}tale significatur per quod intellectuale elevatum sit super scientifica naturalia. @1 i homine$ @2 after caelestis$ @3 A has this clause but deletes it$