Arcana Coelestia (Elliott) n. 5598

Previous Number Next Number See English 

5598. `Et ad nativitatem nostram': quod significet de veris fidei ibi, constat ex significatione `nativitatis' quod sit veri a bono, seu fidei a charitate, de qua n. 1145, 1255, 4070, 4668; quod `nativitas' in sensu interno sit id, est quia in caelo non alia nativitas intelligitur quam quae vocatur regeneratio, quae fit per verum fidei et bonum charitatis; {1}per hanc nativitatem a filiis hominis fiunt filii Domini, hi sunt qui dicuntur `a Deo nati', Joh. i 13; secundum varietates boni a vero et veri a bono in nativitate illa sunt fraternitates seu consanguinitates et affinitates in caelo; [3]{2}nam in caelo sunt perpetuae varietates, sed varietates {3} disponuntur a Domino ut referant {4} familias, in quibus fratres, sorores, generi, nurus, nepotes, neptes, et sic porro; in genere tamen omnes disponuntur in talem formam, ut {5} simul unum faciant; sicut varietates in corpore humano, ubi nullum membrum alteri absolute simile est, immo nec una pars in aliquo membro alteri; usque tamen omnia illa varia in talem formam disposita sunt, ut {6}agant sicut unum, et unumquodvis concurrat ad alterius agendum prope vel remote; cum talis est forma in homine, concludi potest qualis forma erit in caelo, cum quo correspondentia est omnium quae in homine, quod nempe perfectissima. @1 etiam derivantur in hac nativitate$ @2 ubivis$ @3 i illae$ @4 i quasi$ @6 i omnes$ @7 unum agant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church