Arcana Coelestia (Elliott) n. 3094

Previous Number Next Number See English 

3094. `Et dixit, Etiam camelis tuis hauriam usque dum absolverint bibere': quod significet reciprocum quoad illustrationem omnium scientificorum in naturali homine, constat a significatione `camelorum' quod sint scientifica communia in naturali homine, de qua n. 3048, 3071; et ex significatione `haurire' nempe aquam, quod sit instruere et quoque illustrare, de qua n. 3058, 3071; quod reciprocum sit, patet quia illa dixit quod faceret, et quoque fecit, nempe `hausit aquam camelis.' illustratio, de qua hic agitur, est a parte veri, tametsi a bono per verum: cum illustratione scientificorum in naturali homine ita se habet, quod omnis illustratio sit ex bono, nam bonum quod est amoris est comparative sicut solis flamma, ex qua calor et lux, verum autem est sicut objectum, {1}per quod flamma pellucet, inde a luce illustratio; [2] sed qualis lux inde, talis illustratio: non aliud est quod recipit bonum quam verum{2}, at quale verum {2}, talis est receptio, et talis inde illustratio: quando itaque per verum illustratio, tunc apparet illustratio a vero sicut ejus foret, tametsi est boni, quod ita trans verum lucet: illustratio etiam boni per verum penetrat ulterius, et afficit penitius, ac producit affectionem veri inferiorem, de qua mox. Lux caeli est ex Divino Bono Domini per Divinum Verum Ipsius; et quia per Divinum Verum in Humano Ipsius, penetrat non modo ad caelestes sed etiam ad spirituales, ac illustrat omnes qui in caelo, sapientia et intelligentia; quae quia inde, ideo de Divino Bono et de Divino Vero in Humano Domini, tantum in sensu interno Verbi agitur; {3}hic loci de prima {4}veri a bono ac boni per verum illustratione. @1 pellucidum, flamma per hoc illustrat, at$ @2 i est$ @3 luci$ @4 boni per verum et veri a bono$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church