Arcana Coelestia (Elliott) n. 6315

Previous Number Next Number See English 

6315. Homo qui in vita sua elevatus est a sensualibus per bonum fidei, is alternatim est in lumine sensuali et in lumine interiore; cum in curis mundanis est, in consortiis ubi externa vigent, in voluptatibus, tunc in sensuali vita est; in (c)eo statu fugit et {1}quoque aversatur loqui et cogitare de Deo et de illis quae fidei sunt; et si de illis tunc loqueretur {2}et cogitaret, illa nihili faceret nisi momento elevaretur inde versus interiora a Domino; is homo cum non in mundanis est sed in interiore lumine cogitat ex justo et aequo; et si in lumine adhuc interiore, cogitat ex vero et bono spirituali. Qui in bono vitae est, is ab uno lumine in alterum elevatur, et in lumen interius momento cum incipit male cogitare, nam angeli ei prope sunt. Haec scire datum est per experientias, quia elevationes frequenter appercepi, et simul tunc mutationes status {3}quoad affectiones et quoad cogitationes. @1 quandoque$ @2 aut$ @3 cogitationis et affectionis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church