3643. Observatum quod qui in caelis, in aura lucis serena sint sicut lucis matutinae et meridianae, etiam vergentis ad vesperam, similiter quod in calore sint sicut veris, aestatis et autumni; at quod illi qui in inferno sunt, in atmosphaera crassa, nimbosa et tenebrosa, ut et in frigore: observatum quod inter illa in communi sit aequilibrium; tum quantum angeli in amore, charitate et inde fide sunt, tantum in aura lucis et caloris vernalis; et infernales, quantum in odio et inde in falso, tantum in caligine et in frigore; lux in altera vita, ut supra dictum, in se habet intelligentiam, calor amorem, caligo insaniam et frigus odium.