Arcana Coelestia (Elliott) n. 3642

Previous Number Next Number See English 

3642. Mane fui in consortio cum angelicis spiritibus, qui unum agebant cogitando et loquendo secundum morem; penetrabat hoc quoque versus infernum, in quod continuabatur, usque adeo ut apparerent sicut unum agere cum illis; sed erat quod bonum et verum quod apud angelos, per mirabilem versuram mutaretur in malum et falsum apud infernales, et hoc per gradus sicut defluebat, ubi infernum unum agebat per persuasiones falsi et cupiditates mali; inferna tametsi sunt extra Maximum Hominem, usque tamen tali modo quasi in unum rediguntur, et per hoc in ordine tenentur, secundum quem eorum consociationes {1}sunt; ita Dominus ex Divino etiam regit inferna. @1 fiunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church