Arcana Coelestia (Elliott) n. 7171

Previous Number Next Number See English 

7171. Sciendum {1} quod sol mundi prorsus non appareat alicui spiritui, nec aliquid lucis inde; lux enim illius solis est spiritibus sicut densa caligo; sol ille solum in perceptione apud spiritus, ex viso illo cum fuerunt in mundo, remanet, et sistitur illis in idea sicut caliginosum quid, et hoc a tergo ad insignem distantiam, (x)altitudine paulo supra planum capitis. Planetae qui intra solis illius mundum sunt apparent secundum certum situm respective ad solem; Mercurius a tergo paulo versus dextrum; planeta Veneris ad sinistrum paulo retro; planeta Martis ad sinistrum antrorsum; planeta Jovis similiter ad sinistrum antrorsum sed ad majorem distantiam; planeta Saturni prorsus antrorsum ad {2} insignem distantiam, Luna ad sinistrum satis alte; satellites quoque ad sinistrum respective ad suum planetam; talis est situs planetarum illorum in ideis spirituum et angelorum; et quoque spiritus {3}apparent juxta suum planetam, sed extra {4}illum. @1 i est$ @2 i satis$ @3 inde etiam ibi apparent$ @4 suum planetam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church