Arcana Coelestia (Elliott) n. 7170

Previous Number Next Number See English 

7170. Continuatio de Spiritibus et de Incolis Telluris Mercurii

Apparebant spiritus Mercurii ad sinistrum in globo, et dein in volumine extendente se in longum; et miratus quo vellent num ad hanc tellurem vel alio, et mox animadvertebam quod reflecterent se dextrorsum, et {1} se {2}revolvendo approximarent ad tellurem Veneris, ad plagam ejus aversam a sole; sed cum illuc venirent, dicebant quod ibi esse nollent quia mali; quare se circumflectebant ad alteram partem istius telluris qua spectat solem, et tunc dicebant quod ibi morari vellent, quia illi qui ibi sunt boni. Hoc cum factum erat, sentiebam in cerebro mutationem insignem et operationem fortem inde. Ex {3}illis concludere dabatur quod spiritus Veneris qui ab {4}illa parte planetae sunt concordarent cum spiritibus planetae Mercurii, et quod illi referrent memoriam rerum (x)materialium, concordantem cum memoria rerum immaterialium, quam spiritus Mercurii constituunt; inde operatio fortior sentita est ab illis cum ibi essent. @1 i dein$ @2 revolvendo altered to revolverent et$ @3 quibus$ @4 ista$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church