4696. `Et ecce sol et luna': quod significet bonum naturale et verum naturale, constat a significatione `solis' quod sit bonum caeleste {1}, de qua n. 1529, 1530, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060: et ex significatione `lunae' quod sit bonum spirituale seu verum, de qua n. 1529, 1530, 2495; `sol' in supremo sensu significat {2} Dominum quia Ipse ut sol apparet illis in caelo qui in caelesti amore sunt, et `luna' in supremo sensu etiam significat Dominum quia Ipse ut luna apparet illis in caelo qui in spirituali amore sunt; etiam omne lucis in caelo {3} est inde; lux ideo a sole ibi est caeleste amoris seu bonum, et lux a luna ibi est spirituale amoris (o)seu verum; hic itaque `sol' est bonum naturale et `luna' est verum naturale, quia praedicantur de Jacobo et Lea, ut patet a vers. 10 ubi Jacob dicit `An veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?' Per `Jacobum' enim repraesentatur bonum naturale et per `Leam' verum naturale, ut prius passim ostensum est. Divinum quod a Domino venit, hoc in supremo sensu est Divinum in Ipso, in sensu autem respectivo est Divinum ab Ipso; Divinum bonum quod ab Ipso, est quod vocatur caeleste, et Divinum verum quod ab Ipso, est quod dicitur spirituale; cum rationale illa recipit, sunt bonum et verum rationalis quae significantur, cum autem naturale illa recipit, sunt bonum {4} et verum naturalis quae significantur; hic bonum et verum naturalis quia praedicantur de Jacobo et Lea. @1 A d amoris, i caeleste$ @2 i Ipsum$ @3 caelis$ @4 i naturalis$