Arcana Coelestia (Elliott) n. 4697

Previous Number Next Number See English 

4697. `Et undecim stellae': quod significet cognitiones boni et veri, constat a significatione `stellarum' quod sint cognitiones boni et veri; quod `stellae' in Verbo illas significent, est quia sunt parva luminaria quae lucent noctu, et a se in nostram atmosphaeram tunc emittunt scintillas lucis, similiter ac cognitiones illa quae sunt boni et veri: quod per `stellas' cognitiones illae {1} significentur, constare potest a pluribus locis in Verbo {2}, ut apud Jeremiam, Dixit Jehovah, dans solem in lucem dici, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare, ut tumultuentur fluctus ejus, xxxi 35;

ubi de nova Ecclesia; {3} per `dare solem in lucem diei' significatur bonum amoris et charitatis, et per `statuta lunae et stellarum in lucem noctis', verum et cognitiones: [2] similiter apud Davidem, Jehovah Qui fecit luminaria magna,... solem in dominium in die,... lucam et stellas in dominium in nocte, Ps. cxxxvi 7-9;

qui non sensum internum Verbi novit, credet quod per `solem' hic sol mundi et per `lunam et stellas' luna et stellae intelligantur {4}, at inde nullus sensus spiritualis et caelestis exsurgit, cum tamen Verbum in singulis est caeleste; inde quoque patet quod sint bona amoris et charitatis et vera fidei, cum cognitionibus eorum, quae significantur: [3] similiter quae in capite primo Geneseos, ubi de nova creatione hominis caelestis agitur, Dixit Deus, Sit luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter diem et inter noctem, et erunt in signa et in stata tempora, et in dies et (o)in annos; et erunt in luminaria in expanso caelorum, ad lucem dandum super terra, et factum ita: et fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas; et posuit illa Deus in expanso caelorum ad lucem dandum super terra, et ad dominandum in die et in nocte, et ad distinguendum inter lucem et inter tenebras, vers. (x)14-

18;

videatur n. 30-38: [4] apud Matthaeum, Statim post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur, xxiv 29;

quod per `solem et lunam' ibi significetur amor et charitas, seu bonum et verum, et per `stellas' cognitiones, videatur n. (x)4060;

et quia ibi de ultimo die seu ultimo statu Ecclesiae agitur, per quod `sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum' significatur quod tunc peribit bonum amoris et charitatis, et per quod `stellae cadent de caelo', quod etiam cognitiones boni et veri; [5] quod illa significentur, patet a propheticis Verbi ubi {5} similia dicuntur de ultimo Ecclesiae; ut apud Esaiam, Ecce dies Jehovae veniet crudelis,... ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdet ex illa, nam stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obscurabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, xiii 9, 10:

apud Joelem, Propinquus est dies Jehovae,... sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, iv 14, 15:

apud Ezechielem, Obtegam cum exstinxero te caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, omnia luminaria lucis in caelo {6} atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 7, 8:

(m)et apud Johannem, Quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, noxque similiter, Apoc. viii 12.(n) [6] Praeterea quod `stellae' sint cognitiones {7} boni et veri, patet ab his locis: apud Danielem, Ex uno cornu hirci caprarum crevit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, viii 9, 10:

et apud Johannem, Draco magnus cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli: et projecit eas in terram, Apoc. xii 4;

quod non stellae hic intelligantur {8}, patet; agitur {9} apud Danielem et apud Johannem de Ecclesiae statu ultimis temporibus:

[7] similiter apud Davidem, Jehovah numerat numerum stellarum, omnibus nomina vocat, Ps. cxlvii 4:

apud eundem, Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, Ps. cxlviii (x)3:

apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona (t)duodecim {10} stellarum, Apoc. xii 1. [8] Quia per `stellas' significantur cognitiones boni et veri, per illas significantur doctrinalia Ecclesiae, nam haec sunt cognitione doctrinale de fide separata a charitate ultimis temporibus per `stellam' ita describitur apud Johannem, {11} Tertius angelus clanxit, et cecidit e caelo stella magna ardens sicut lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum: nomen stellae dicitur absinthium, [unde fit tertia pars aquarum absinthium,'] et multi homines mortui sunt in aquis, quia amarae factae sunt, Apoc. viii 10, 11; aquae quae ex stella illa factae sunt amarae' sunt vera, et `fluvii ac fontes aquarum' sunt inde intelligentia et sapientia ex Verbo;

quod `aquae' sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424; quod `fluvii' sint intelligentia, n. 3051; quodque `fontes' sapientia ex Verbo, n. 2702, 3424.

@1 boni et veri$ @2 After stellas$ @3 i et$ @4 significentur$ @5 i paene$ @6 caelis$ @7 cogitationes I$ @8 significentur$ @9 i enim et$ @10 undecim I, a mistake arising possibly from the eleven stars with which this [ ] deals.$ @11 i Post$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church