Arcana Coelestia (Elliott) n. 9577

Previous Number Next Number See English 

9577. `Quam tu videre factus es in monte': quod significet quae oculis spiritus visa sunt in caelo, constat ex significatione `videre' cum de repraesentativis in caelo, quod sit videre oculis spiritus, de qua sequitur, et ex significatione `montis Sinai' quod sit caelum, de qua n. 8805, 9420. Quod videre, cum de repraesentativis quae in caelo apparent, sit videre oculis spiritus, sciendum quod spiritus angelici, qui in ultimo seu primo caelo sunt, continue videant formas rerum similes talibus quae sunt in mundo, sicut paradisos, arbores ibi cum fructibus, flores et plantas, tum domos, palatia, ut et animalia plurium generum, praeter innumera alia quae in mundo non visa; omnia illa sunt repraesentativa rerum caelestium quae in superioribus caelis; haec ibi sistuntur in forma ita coram oculis spirituum infra, ut spiritus angelicus inde scire et percipere possit singula quae in caelis superioribus existunt, nam omnia quoad singularissima repraesentant et significant inde constare potest quid intelligitur per repraesentativum caeli et caelestium, quae per arcam, cherubos, habitaculum, mensas ibi, et candelabrum, significantur. 2 Talia non possunt videri oculis hominis dum in mundo est, nam illi formati sunt ad capienda terrestria et corporea, ita materialia; sunt ideo tam crassi ut ne quidem possint capere visu interiora naturae, ut satis constare potest ex vitris opticis, per quae armandi sunt, ut solum illa quae proxime interioris naturae sunt videant; verbo, sunt maxime hebetes, et quia tales, nequaquam per illos videri possunt repraesentativa quae apparent spiritibus in altera vita; sed si apparitura sint, auferendum erit oculis lumen mundi, quo ablato videntur illa quae in luce caeli; est enim lux caeli et est lux mundi, lux caeli est pro spiritu hominis, et lux mundi pro corpore ejus; et res ita se habet: illa quae in luce caeli sunt, in caligine sunt quando homo ex luce mundi videt, et vice versa, illa quae in luce mundi sunt, in caligine sunt quando homo ex luce caeli videt; inde est [quod] cum lux mundi visui oculi corporei aufertur, tunc aperiantur oculi spiritus ejus, et videantur quae in luce caeli, ita formae repraesentativae, ut supra dictum est. 3 Ex his sciri potest unde est quod homo hodie in caligine de caelestibus sit, et quidam in tanta ut ne quidem credant dari vitam post mortem, ita non se victurum in aeternum; est enim homo hodie tantum immersus corpori, ita corporeis, terrestribus, et mundanis, et inde in tam crassa luce mundi, ut caelestia ei prorsus caligo sint, et ideo visus ejus spiritus non illustrari possit. Ex his nunc patet quod sit videre oculis spiritus, quibus Moscheh vidit formam tentorii in monte Sinai.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church