Arcana Coelestia (Elliott) n. 1530

Previous Number Next Number See English 

1530. Quod ita sit, constare etiam potuit unicuique ex Verbo, ut cum Dominus manifestatus est Petro, Jacobo et Johanni, nam tunc splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sicut lux, Matth. xvii 2; quod illis ita apparuerit, fuit modo quia visus eorum interior apertus est. Apud Prophetas idem quoque confirmatur, ut apud Esaiam, ubi de regno Domini in caelis agitur, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, xxx 26:

et apud Johannem, ubi etiam de regno Domini quod appellatur Nova Hierosolyma, Civitas non opus habet sole, neque luna, ut luceant in illa; gloria enim Dei illustrat (x)illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. xxi 23:

et alibi, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna, et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc xxii 5:

praeter cum Dominus apparuit Mosi, Aharoni, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus, Quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad munditiem, [Exod.] xxiv 10. Quia Domini caeleste et spirituale coram visu angelorum externo apparet ut Sol et Luna, inde est quod 'sol' in Verbo significet caeleste, et 'luna' spirituale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church