Arcana Coelestia (Elliott) n. 10569

Previous Number Next Number See English 

10569. `Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?' quod significet receptionem prae aliis si Divinum manifestetur apud illos, constat ex significatione `notum fieri' cum de Divino apud illos, quod sit revelari; ex significatione `gratiam invenire in oculis Jehovae' quod sit {1}receptus esse, de qua supra n. 10563, hic {2} prae aliis, (m)quoniam sequitur, `sic praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi';(n) et ex significatione `ire cum nobis' cum de Jehovah, quod sit Divinum ducens hic in terram Canaanem, de qua supra n. 10567; inde patet quod per `in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis?' significetur receptio prae aliis si Divinum manifestetur apud illos. [2] Dicitur `in oculis Jehovae,' et per id significatur praesentia Divina Domini in veris et bonis fidei et amoris apud homines in terris (c)et apud angelos in caelis; quod praesentia Domini sit in veris et bonis fidei et amoris, est quia {3}haec ab Ipso Domino sunt, et cum Dominus apud homines et apud angelos praesens est in illis, tunc praesens est in Suo apud illos (c)et non in proprio illorum, hoc enim (t)est malum'; inde quoque est quod per `oculos' in Verbo, ubi de hominibus qui recipiunt Divina Domini, significetur fides et quoque intellectus recipiens, nam intellectus {4}est oculus internus, ac fides est verum quod videtur et percipitur; quod oculi {5}cum de hominibus, in Verbo significent fidem, et quoque intellectum, videatur n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051. [3] Unde ille visus, etiam dicetur: est realis lux quae illuminat intellectum, prorsus (x)distincta a luce quae illuminat {6}visum corporis; lux illa quae illuminat {7}intellectum est e caelo, quae autem {6}visum corporis est in mundo; lux caeli est a Domino ut Sole ibi, et est in sua essentia Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; inde patet unde est quod per `oculos' cum de Jehovah, significetur praesentia Divina Domini, (c)et quod per `oculos' cum de {8} hominibus qui recipiunt Divinum Verum Domini, seu lucem {9}Ipsius, significetur fides et intellectus illustratus. [4] Quod realis lux sit quae illuminat mentes et facit intellectum apud homines, non notum est in mundo, tametsi ab hominibus intellectui tribuitur visus et lux et tametsi Dominus in Verbo pluries' dicitur Lux, (c)ac intelligitur quod videatur per fidem et ejus lucem. Quod {10} realis lux sit quae illuminat mentes, et quod {11} Divinum Verum procedens a Domino ut Sole sit illa Lux, {12}et quod det intellectum veri ubi recipitur, in locis citatis n. 9548, 9684, tum n. 9570, 9571 fin., (x)9594. [5] Ex his constare potest quid per `oculos Jehovae' in Verbo significatur, ut apud Esaiam, Inclina, Jehovah, aurem Tuam et audi, et aperi, Jehovah, oculos Tuos et vide, xxxvii 17:

apud Jeremiam, Ponam oculum Meum super illos in bonum, et reducam eos super terram suam, et aedificabo eos, xxiv 6:

apud Davidem, Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum, Ps xxxiii 18:

et apud eundem, Jehovah in templo sanctitatis Suae; Jehovae in caelo thronus; oculi Ipsius vident, et palpebrae Ipsius probant filios hominis, Ps. xi 4;

et alibi. @1 acceptus altered to receptus$ @2 i autem receptus esse$ @3 illa$ @4 recipiens est visus$ @5 respective ad hominem, et intellectum et fidem significent$ @6 oculos$ @7 mentem$ @8 i angelis et$ @9 Divinam$ @10 i itaque$ @11 i sit AIT$ @12 et ubi recipitur det intellectum veri et fidem, videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church