Arcana Coelestia (Elliott) n. 10570

Previous Number Next Number See English 

10570. `Et praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi': quod significet inde eminentiam super omnes in universo orbe ubi Ecclesia, {1}constat ex significatione `praestantiores reddi prae omni populo qui super faciebus humi' quod sit eminentia super omnes in universo orbe; quod etiam sit ubi Ecclesia, est quia per `humum' significatur Ecclesia, de qua sequitur'. [2] {2}Quod ille finis, ut praestantiores redderentur prae omnibus in universo orbe fuerit, propter quem gens Israelitica coluit Jehovam, et propter quem in sancto externo potuit esse, constat ex illis quae de illa gente prius ostensa sunt; quod tales in sancto externo possint esse, et apparere aliis sicut cultores Dei, {3}constat ex idololatris, de quibus in historicis Verbi, {4}qui similiter potuerunt in externis esse, sed quod illis non internum sanctum {5}fuerit, quivis potest {6}scire et concludere ex eo quod Divina Vera quae in Verbo revelata sunt faciant ut cultus sit internus, si illa sciant et secundum illa vivant; nam si homo absque illis sancte (x)posset colere Deum, non opus foret aliqua doctrina Ecclesiae, nec aliqua praedicatione. [3] Quoniam gens illa (t)fuit talis ut propter eminentiam super alios ut finem posset in sancto externo esse, et {7}quoniam apud tales repraesentativa {8}caelestium et spiritualium, quae erant externa cultus, possunt communicari cum angelis, et per id conjunctio esse cum caelo, ideo gens illa recepta fuit; sed qui credit quod per id cultores Dei fuerint, {7} maxime fallitur, fuerunt enim cultores sui et mundi, et corde idololatrae; et quia tales erant, nec illis revelata sunt interiora cultus, quae sunt fidei et amoris in Dominum, ut patet ex libris Veteris Testamenti; {10}et quoque ex eo quod non agnoverint Dominum cum in mundum venit, immo nec adhuc agnoscunt; et si docentur ex propheticis de Domino, usque non recipiunt; volunt Messiam qui evehat illos {11}super omnes in universo terrarum orbe, et non Messiam cujus regnum est in caelis, et inde prospicit omnium saluti etiam in terris. Ex his constare potest qualis gens illa fuit a primis aevis, et unde est quod hic dicatur quod per id quod Jehovah iret cum illis, praestantiores redderentur prae omni populo qui super faciebus humi. [4] (s)Dicitur super faciebus humi, et per id intelligitur ubicumque Ecclesia, per `humum' enim similiter ac per `terram' significatur Ecclesia, quod per `terram,' videatur in locis citatis n. 9325; sed `humus' {12}significat Ecclesiam ex simili causa ex qua ager, ita ex receptione variorum seminum, (c)ac eorum nascentia et proventu, per quae significantur vera et bona fidei et amoris, {13}homo enim est horum receptaculum sicut humus illorum; terra autem dicitur Ecclesia ex populo qui ibi, apud quem Ecclesia; sed quia humus {14} involvit extensionem quoad spatium aeque ac terra, ideo interpretes pro humo dicunt terram, ut hic super faciebus terrae pro super faciebus humi, et quoque alibi, {15}et usque in lingua originali vox quae significat humum ex prorsus alia origine est quam ex qua vox quae significat terram. Quod `humus' significet Ecclesiam aeque ac terra, constat ex variis locis in Verbo, [5] quorum aliqua solum licet adducere, ut apud Jeremiam, Magnates miserunt minorennes suos aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, propterea quod humus confracta sit, quod non facta sit pluvia in terra, xiv 3, 4;

ibi `humus' est Ecclesia, et quoque `terra,' agitur enim ibi in sensu interno de defectu veri, et inde Ecclesiae vastatione; `aquae' sunt vera, {16}foveae' sunt ubi illa, ita doctrina, `vasa' sunt recipientia, `pluvia' est influxus e caelo; `terra' est ubi Ecclesia, et `humus' est ipsa Ecclesia, quae confracta dicitur ex siccitate, ita ex defectu veri e caelo: [6] apud Esaiam, Fiet a fine septuaginta annorum, visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad mercedem meretriciam suam, et scortabitur cum omnibus regnis terrae super faciebus humi; tandem erit mercatura ejus, et merces meretricia ejus sanctum Jehovae, xxiii 17, 18;

per `Tyrum' {17} significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ita in sensu abstracto cognitiones illae; quae `merces meretricia' vocantur cum docentur {18}causa lucri, honoris, et famae propter illa, sic quasi venduntur, et non docentur propter ipsum verum, {19}hoc vocatur meretricatus et scortatio in Verbo; `scortari cum omnibus regnis terrae' est ita facere cum omnibus veris Ecclesiae; `super faciebus humi' est ubicumque Ecclesia; quoniam cognitiones veri et boni usque manent cognitiones veri et boni in se, ita Divinae, tametsi homini docenti et venditanti illas sint pro lucro, et inde merces meretricia, ideo dicitur quod `mercatura ejus et merces meretricia ejus erit sanctum Jehovae': quod ibi non merces meretricia intelligatur, nec scortatio cum omnibus regnis terrae, nec quod tale erit sanctum Jehovae, (x)quivis qui ultra sensum litterae cogitat, videre potest: [7] apud Davidem, Emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. civ 30;

`spiritus Jehovae' est Divinum Verum procedens a Domino, n. (x)9818, `creari' est e novo creari, {20}hoc est, regenerari, n. 10,373, `renovare facies humi' est reformare et instaurare Ecclesiam; {21} `facies humi' est ubicumque {22}aliquid Ecclesiae recipi potest; similiter ac alibi ubi `facies humi' dicuntur, ut Gen. vii 4, viii 8, 13; Exod. xxxii 12; Num. xii (x)3; {23}Deut. vi 15, vii 6; {24}1 Sam. xx 15; 2 Sam. xiv 7{25}.(s) @1 A has the following d sentence in m: constat ex significatione praestantiores reddi prae omni populo qui super faciebus humi, quod sit eminentia super omnes in universo orbe; quod sit ubi Ecclesia, est quia per humum significatur Ecclesia in genere, seu ubivis per terram Ecclesia in specie, seu in terra Canaanie, quod humus sit Ecclesia$ @2 Quod hic finis fuerit, propter quem coluerint Jehovam, et propter quem sancto externo potuerunt esse, et mandata fecerunt$ @3 constare potest$ @4 quod similiter possint ex$ @5 sit$ @6 inde concludere$ @7 quia$ @8 coelestia et spiritualia, quae etiam sunt$ @9 i ac salvati$ @10 ideo quoque nec agnoverunt$ @11 supra$ @12 dicitur Ecclesia$ @13 ideo per humum ex qua illa, significatur Ecclesia$ @14 i in sensu proprio$ @15 sed$ @16 fovea est$ @17 i ibi$ @18 alicujus lucri causa, et$ @19 ita facere$ @20 seu$ @21 i praeter pluries alibi;$ @22 aliqua Ecclesia, ut quoque$ @23 Before Gen. vii 4$ @24 Before Deut. vi 15$ @25 i, et alibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church