Arcana Coelestia (Elliott) n. 10571

Previous Number Next Number See English 

10571. `Et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam': quod significet quod Divinum erit in externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod apud eos, constat ex repraesentatione `Moschis' quod {1}ut caput gentis illius, sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi non ita separatum ab interno, sicut externum (c)illorum apud ipsam gentem, de qua supra n. 10,557, 10,563, et ex significatione `facere verbum quod Moscheh locutus est' cum a Jehovah, quod sit quod Divinum erit in externo; {2} per `facere verbum hoc' enim intelligitur ire cum illis, et introducere illos in terram Canaanem, et per ire cum illis, et introducere in {3}terram Canaanem, significatur quod Divinum manifestabitur apud illos, videatur supra n. 10,569. Arcanum quod in his et in sequentibus latet, aegre describi potest nisi idea habeatur de externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod Moscheh repraesentat, et de externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, {4}in quo ipsa gens erat; distinguitur unum ab altero in eo quod externum, quod Moscheh repraesentat, sit externum {5} non ita separatum ab interno, sicut externum in quo ipsa gens; inde est quod nunc dicatur Moscheh et populus, nunc Moscheh absque populo, et nunc populus absque Mosche; et quod cum Moscheh loquitur ad Jehovam, dicat `ego et populus,' et cum Jehovah ad Moschen, de solo Mosche, ut in vers. 12, 14, [16,] 17, 18-23, aut de populo separatim ab illo, ut in versu 2 capitis sequentis, et alibi. @1 sit caput istius gentis, ita$ @2 i nam$ @3 illam terram$ @4 quod$ @5 i at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church